monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 14
Superfluum reor te monere contra avaritiam, cum generis tui sit, et habere et calcare divitias, et Apostolus doceat avaritiam esse idolorum cultum , Dominusque respondeat sciscitanti: Magister bone, quid boni faciens, vitam aeternam possidebo? Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me . Apostolici fastigii est, perfectaeque virtutis, vendere omnia, et pauperibus distribuere, et sic levem atque expeditum, cum Christo ad coelestia subvolare Nobis, imo tibi diligens credita est dispensatio, quanquam in hoc, omni aetati, omnique personae, libertas arbitrii relicta sit. Si vis, inquit, esse perfectus. Non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia: tuum est eligere, si volueris in agone atque certamine coronari. Et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta: Vende quae habes. Cui ista praecipiuntur? Nempe illi, cui dictum est: Si vis esse perfectus. Non partem bonorum tuorum vende: sed omnia. Cumque vendideris, quid sequitur? Et da pauperibus. Non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, et affinis, nihil in illo aliud consideres, quam paupertatem. Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. In Actis Apostolorum , quando Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides, vendebant omnes possessiones suas, et pretia earum ad Apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas: dabaturque singulis, prout cuique opus erat. Ananias et Sapphira dispensatores timidi, imo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum obtulerunt quasi sua et non eius, cui semel ea voverant: partemque sibi alienae substantiae reservaverunt, metuentes famem, quam vera fides non timet, praesentem meruere vindictam: non crudelitate sententiae, sed correptionis exemplo. Denique et apostolus Petrus nequaquam imprecatur eis mortem, ut stultus Porphyrius calumniatur; sed Dei iudicium prophetico spiritu annuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum. Ex eo tempore, quo virginitati perpetuae consecrata es, tua, non tua sunt, imo vere tua, quia Christi esse coeperunt, quae, avia vivente vel matre, ipsarum arbitrio dispensanda sunt. Sin autem obierint, et somno Sanctorum requieverint (scio enim, et hoc illas optare, ut te habeant superstitem), cum aetas maturior fuerit, et voluntas gravior, firmiorque sententia, facies quod tibi visum fuerit; imo quod Dominus imperarit , scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaveris. Alii aedificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis; columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornatum non sentientia; ebore argentoque valvas, et gemmis aurata distinguant altaria. Non reprehendo, non abnuo. Unusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere, quam repositis opibus incubare. Sed tibi aliud propositum est: Christum vestire in pauperibus, visitare in languentibus, pascere in esurientibus, suscipere in his qui tecto indigent, et maxime in domesticis fidei, virginum alere monasteria, servorum Dei, et pauperum spiritu habere curam, qui diebus et noctibus serviunt Domino tuo: qui in terra positi, imitantur angelorum conversationem, et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet: habentesque victum et vestitum, his gaudent divitiis, qui plus habere nolunt: si tamen servant propositum. Alioqui si amplius desiderant, his quoque quae necessaria sunt, probantur indigni. Haec ad virginem divitem, et virginem nobilem sum locutus.