monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 12
Imitare sponsum tuum: esto aviae matrique subiecta. Nullum virorum, et maxime iuvenum, nisi cum illis, videas. Nullum scias, quem illae nesciant. Saecularis quoque sententia est. Eadem velle, et eadem nolle, ea demum firma amicitia est. Ut appeteres virginitatem, ut Christi praecepta cognosceres, ut scires quid tibi expediret, quid eligere deberes, illarum te exempla docuerunt: sancta domi instruxit conversatio. Non igitur solum putes tuum esse quod tuum est, sed earum quae suam in te expressere pudicitiam, et honorabilium nuptiarum, cubilisque immaculati pretiosissimum germinavere te florem: qui perfectos afferet fructus, si humiliaveris te sub potenti manu Dei, et scriptum semper memineris: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam . Ubi autem gratia, non operum retributio, sed donantis est largitas; ut impleatur dictum Apostoli: Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis . Et tamen velle, et nolle nostrum est: ipsumque quod nostrum est, sine Dei miseratione nostrum non est.