monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 10
Post cogitationum diligentissimam cautionem, ieiuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum cum David: Humiliavi in ieiunio animam meam . Et, cinerem tanquam panem manducavi . Et, cum molesti erant mihi, induebar cilicio . Eva per cibum eiecta est de paradiso. Elias quadraginta dierum exercitatus ieiunio, igneo curru rapitur in coelum . Moyses quadraginta diebus ac noctibus, familiaritate et sermone Dei pascitur ; in se verissimum probans quod dicitur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei . Salvator generis humani, qui virtutum et conversationis suae nobis reliquit exemplum, post baptismum statim assumitur a spiritu ut pugnet contra diabolum, et oppressum atque contritum, tradat discipulis conculcandum. Unde et Apostolus loquitur: Deus autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter . Et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum ieiunium, per cibum molitur insidias, et dicit: Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant . In Lege, mense septimo post clangorem tubarum decimo die mensis totius gentis Hebraeae ieiunium est; et exterminatur illa anima de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. In Iob scriptum est de dracone: Virtus eius in lumbis eius, et fortitudo illius super umbilicum ventris eius . Adversum iuvenes et puellas, aetatis ardore hostis noster abutitur, et inflammat rotam nativitatis nostrae, et implet illud Osee: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum , quae Dei misericordia, et ieiuniorum rigore restinguuntur. Haec sunt ignita diaboli iacula, quae simul et vulnerant et inflammant, et a rege Babylonio tribus pueri, praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta novem cubitorum, habens et ipse septem hebdomadas ad perditionem, quas Dominus observari iusserat ad salutem. Sed quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis, immensos mitigavit ardores, et inter camini aestuantis incendium docuit flammas calorem amittere, et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et in animo virginali, rore coelesti, et ieiuniorum rigore , calor puellaris extinguitur, et in humano corpore, angelorum impetratur conversatio. Quam ob rem et vas electionis de virginibus se dicit Domini non habere praeceptum , quia contra naturam, imo ultra naturam est, non exercere quod nata sis: interficere in te radicem tuam, et sola virginitatis poma decerpere, nescire thorum, omnem virorum horrere contactum, et in corpore vivere sine corpore.