monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 8
Haec dicta sint, non infausto contra te vaticinio, sed pavidi cautique monitoris officio, ea quoque in te, quae tuta sunt formidantis. Si spiritus inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris . Quasi in procinctu, et in acie stamus semper ad pugnam. Vult nos loco movere hostis, et de gradu decedere; sed solidanda vestigia sunt, et dicendum. Statuit supra petram pedes meos ; Et, Petra refugium leporibus , pro quo multi Herinaceos legunt. Herinacios animal parvum, et fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Sed ideo Iesus spinis coronatus est, et nostra delicta portavit, et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur, In anxietatibus, et doloribus paries mulier, et ad virum conversio tua, et ipse tui dominabitur , rosae virginitatis, et lilia castitatis nascerentur. Unde et sponsus pascitur inter lilia, et inter eos qui vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt, audieruntque praeceptum: Candida sint semper vestimenta tua , et quasi auctor virginitatis et princeps loquitur confidenter: Ego flos campi, et lilium convallium . Petra igitur leporum est, qui in persecutionibus fugiunt de civitate in civitatem; nec timent illud Propheticum: Periit fuga a me . Montes autem excelsi cervis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer parvulus de foramine, quando pardus et hoedus requiescunt simul; et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem. Revertamur ad propositum testimonium. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Post quod sequitur: Quia curatio quiescere facit peccata maxima. Qui versiculus hunc habet sensum: Si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serva cor tuum, et cum David canito: Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo , et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam parvenies: sed incentiva vitiorum statim in mente iugulabis, et parvulos Babylonis allides ad petram; in qua serpentis vestigia non reperiuntur, cauteque Domino promittes: Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo . Hoc est quod alibi Scriptura testatur: Peccata patrum reddam in filios in tertiam et in quartam generationem ; ut cogitationes nostras mentisque decretum, non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus, et in delictorum perseverantia, quoniam per Amos loquitur: Super tribus et quatuor impietatibus illius, et illius civitatis, nonne aversabor eam ?