monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 7
Fertur, et omnium christianorum laude celebratur, quidquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta Christi synoride virgini traditum, ne sponso fieret iniuria: imo ut dotata pristinis opibus veniret ad sponsum: ET QUOD IN REBUS mundi periturum erat, domesticorum Dei sustentaret inopiam. Quis hoc credat? Proha illa omnium dignitatum, et cunctae nobilitatis in orbe romano nomen illustrius, cuius sanctitas et in universos effusa bonitas, etiam apud barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum, Probini, Olybrii, et Probi, non fatigarunt ordinarii Consulatus; cum incensis direptisque omnibus in Urbe captivitas sit, nunc habitas venundare dicitur possessiones, et facere sibi amicos de iniquo mamona, qui se recipiant in aeterna tabernacula; UT ERUBESCANT OMNIS Ecclesiastici ministerii gradus, et cassa nomina monachorum emere praedia, tanta nobilitate vendente. Vix barbarorum effugerat manus; et avulsas de complexu suo virgines fleverat, cum subito intolerabili, quod nunquam timuerat, amantissimi filii orbitate percutitur, et quasi futura virginis Christi avia, spe futurorum mortiferum vulnus excepit: probans in se verum esse, quod in lyrico carmine super iusti praeconio dicitur: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. Legimus in volumine Iob: Adhuc isto loquente, venit alius nuntius . Et in eodem: Tentatio, sive (ut melius habetur in Hebraico) militia est vita hominis super terram . Ad hoc enim laboramus, et in saeculi huius periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit . Et de Abraham Scriptura testatur: quod Deus tentaverit eum . Quam ob causam et Apostolus loquitur: Gaudentes in tribulatione. Et, scientes, quod tribulatio patientiam operatur: patientia, probationem: probatio, spem: spes autem non confundit . Et in alio loco: Quis nos separabit a caritate Dei ? tribulatio, an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis . Et Isaias huiuscemodi homines cohortatur, dicens: Qui ablactati estis a lacte, qui avulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate: spem super spem . Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis . Cur ista replicaverim, sequens sermo monstrabit. Quae de mediomari fumantem viderat patriam, et fragili cymbae, salutem suam suorumque commiserat, crudeliora invenit Africae littora. Excipitur enim ab eo quem nescias, utrum avarior, an crudelior fuerit : cui nihil dulce praeter vinum, et pretium; et qui sub occasione partium clementissimi Principis , saevissimus omnium extitit tyrannorum; et (ut aliquid loquar de fabulis Poetarum) quasi Orcus in tartaro, non tricipitem, sed multorum capitum habuit Cerberum qui cuncta traheret ac laceraret . Hic matrum gremiis abducere pactas; negotiatoribus et avidissimis mortalium Syris, nobilium puellarum nuptias vendere: non pupillarum, non viduarum, non virginum Christi inopiae parcere, magisque manus rogantium spectare quam vultus. Hanc feram Charybdim, Scyllamque succinctam multis canibus, fugiens barbaros matrona sustinuit; qui nec naufragiis parcerent, nec captivitatibus flecterentur. Imitare crudelis saltem hostem Romani imperii. Brennus nostri temporis, tantum quod invenerat tulit: tu quaeris quod non invenis. Et mirantur aemuli (virtus enim semper invidiae patet) cur tantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mereata sit, cum et ille partem dignatus sit accipere, qui totum potuit auferre: et haec quasi Comiti negare non ausa sit, quae se intelligebat sub nomine privatae dignitatis tyranno servientem? Sentio me inimicorum patere morsibus? quod adulari videar clarissimae et nobilissimae feminae; qui accusare non poterunt, si me scierint hucusque tacuisse. Neque enim laudavi in ea unquam antiquitatem generis, divitiarum et potentiae magnitudinem, viro vivente vel mortuo, quae alii forsitan mercenaria oratione laudaverint. Mihi propositum est stylo ecclesiastico laudare aviam virginis meae, et gratias agere, quod voluntatem eius, sua adiuverit voluntate. Alioquin cellula monasterii, vilis cibus, vestisque contempta, et aetas vicina iam morti, brevisque tempori viaticum, carent omni assentationis infamia. Denique in reliquis partibus, omnis mihi sermo ad virginem dirigetur, et virginem nobilem, et nobilem non minus sanctitate, quam genere: CUIUS QUANTO sublimior ascensus est, tanto lapsus periculosior. Unum illud tibi nata Deo: praeque omnibus unum. Praedicam, et repetens, iterumque iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris tui sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias: (qui est νοῦς, id est, animus, Deo semper adhaerens) inimicus homo zizania superseminet; sed semper loquaris: In noctibus quaesivi quem dilexit anima mea , ubi pascis, ubi cubas in meridie ? Et, Inhaesit post te anima mea, me suscepit dextera tua . Illudque Ieremiae: Non laboravi sequens te, neque enim est dolor in Iacob, nec labor in Israel . Quando eras in saeculo, ea quae erant saeculi diligebas. Polire faciem purpurisso, et cerussa ora depingere; ornare crinem, et alienis capillis turritum verticem struere. Ut taceam de inaurium pretiis, candore margaritarum, Rubri maris profunda testantium, smaragdorum virore, cerauniorum flammis, hiacynthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum. Nunc autem quia saeculum reliquisti, et secundo post baptismum gradu, inisti pactum cum adversario tuo, dicens ei: Renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo, et pompae tuae, et operibus tuis, serva foedus quod pepigisti, et esto consentiens, pactumque custodiens cum adversario tuo, dum es in via huius saeculi, ne forte tradat te iudici, et te de suo aliquid usurpasse convincat: tradarisque ministro, qui ipse est, et inimicus et vindex; et mittaris in carcerem et in tenebras exteriores, quae quanto a Christo vero lumine separantur, tanto nos maiori horrore circumdant; et non inde exeas, nisi solvas novissimum quadrantem, id est, minimum quodque delictum: quia et pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die iudicii .