monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 6
Succumbendum est huic loco, neque narrare aggrediar, quod dicendo minus faciam. Ad explicandam incredibilis gaudii magnitudinem, et Tulliani fluvius siccaretur ingenii, et contortae Demosthenis vibrataeque sententiae, tardius languidiusque ferrentur. Quidquid potest cogitare animus, quidquid sermo potest explicare, illo in tempore factum est. Certatim in oscula neptis, et filia, mater, et avia ruunt. Ubertim flere prae gaudio, iacentem manu attollere, amplexarique trepidantem. Agnoscere in illius proposito mentem suam, et gratulari, quod nobilem familiam, virgo virginitate sua nobiliorem faceret. Invenisse eam quod praestaret generi, quod Romanae urbis cineres mitigaret. Iesu bone, quid illud in tota domo exultationis fuit? Quasi ex radice foecunda, multae simul virgines pullularunt, exemplumque patronae et dominae secuta est clientum turba atque famularum. Per omnes domos fervebat virginitatis professio: QUARUM CUM impar esset in carne conditio, unum erat praemium castitatis. Parum loquor. Cunctae per Africam Ecclesiae quodam exultavere tripudio. Non solum ad urbes, oppida, viculosque: sed ad ipsa quoque magalia , celebris fama penetravit. Omnes inter Africam Italiamque insulae, hoc rumore completae sunt, et inoffenso pede, longius gaudia cucurrere. Tunc lugubres vestes Italia mutavit, et semiruta urbis Romae moenia, pristinum ex parte recepere fulgorem, propitium sibi existimantes Deum, in alumnae conversione perfecta. Putares extinctam Gotthorum manum, et colluviem perfugarum atque servorum Domini desuper intonantis fulmine concidisse. Non sic post Trebiam, Thrasymenum, et Cannas; in quibus locis Romanorum exercituum caesa sunt millia, Marcelli primum apud Nolam praelio, se populus Romanus erexit. Minori prius gaudio strata Gallorum agmina, auro redempta nobilitas, et seminarium romani generis in arce cognovit. Penetravit hic rumor Orientis littora, et in mediterraneis quoque urbibus, christianae gloriae triumphus auditus est. Quae virginum Christi non huius se societate iactavit? quae mater non tuum, Iuliana, beatum clamavit uterum? Incerta apud infideles sint praemia futurorum. Plus interim recepisti virgo, quam obtulisti. Quam sponsam hominis una tantum provincia noverat, virginem Christi totus orbis audivit. Solent miseri parentes, et non plenae fidei Christiano, deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt; virginitati tradere. Tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum. Certe qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui vix ad alimenta sufficiat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu, saecularibus liberis largiuntur. Quod nuper in hac urbe dives quidam fecit Presbyter ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret, et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque deliciis provideret. Fecerunt hoc multae, proh dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum esset exemplum, quod quanto crebrius est, tanto istae feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla secutae sunt.