monumenta.ch > Hieronymus > csg48.229 > uwbM.p.th.q.1a.147 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 130, 3
Rhetorum disciplina est, ab avis et atavis, et omni retro nobilitate, ornare quem laudes, ut ramorum sterilitatem, radix foecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina: et illustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus est, qui non meruerit Consulatum. Aut proferendus Olybrius virginis nostrae pater, quem immatura morte subtractum Roma congemuit. Vereor plura dicere, ne sanctae matris vulnus exasperem, et virtutum eius recordatio, fiat doloris instauratio. Pius filius, vir amabilis, clemens dominus, civis affabilis, Consul quidem in pueritia; sed morum bonitate Senator illustrior. Felix morte sua, qui non vidit patriam corruentem; imo felicior sobole, qui Demetriadis proaviae nobilitatem, insigniorem reddidit, Demetriadis filiae perpetua castitate.