monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 129, 6
Nec hoc dico in suggillationem terrae Iudaeae, ut haereticus sycophanta mentitur; aut quo auferam historiae veritatem, quae fundamentum est intelligentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias, Ecclesiae latitudini praeferunt. Si enim occidentem tantum sequuntur litteram, et non spiritum vivificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem. Sin autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia: et nos terram confessionis terramque viventium, terrae veprium praeferemus, dicente Domino ad Moysen de abiectione Israelis et assumptione gentium, Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem magnam . Et eodem Patre ad filium, Postula a me, et dabo tibi haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae . Et apertius per Isaiam, Parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Iacob, et feces, vel reliquias Israel congregandas. Dedi te in lucem cunctis gentibus, ut sis salvator universae terrae . Ex quo perspicue demonstratur, omnia illius populi in umbra et typo, et imagine praecessisse, scripta autem esse pro nobis, in quos fines saeculi decurrerunt.