monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 129, 4
Respondeant mihi qui hanc terram (quae nunc nobis Christi passione et resurrectione, terra repromissionis effecta est) possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reversus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque Bersabee, quae vix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur. Neque enim David et Salomon potentissimos reges, exceptis iis quos post victoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse Scriptura testatur . Et hoc dico, ut taceam quinque Palestinae civitates, Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, et Azotum: Idumaeos quoque a meridiana plaga vix septuaginta quinque millibus ab Ierosolyma separatos, Arabas et Agarenos, quos nunc Sarracenos vocant, in vicinia urbis Ierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse videamur. Ab Ioppe usque ad viculum nostrum Bethleem, quadraginta sex millia sunt, cui succedit vastissima solitudo, plena ferocium barbarorum de quibus dicitur, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit ; et quorum facit Poeta eloquentissimus mentionem. Lateque vagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est; quos nunc corrupto sermone, Afri Baricianos vocant. Hi sunt qui pro locorum qualitatibus, diversis nominibus appellantur; et a Mauritania per Africam et Aegyptum, Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrhohenem, Mesopotamiam, atque Persidem tendunt ad Indiam. Haec est, Iudaee, tuarum longitudo et latitudo terrarum; in his gloriaris, super his te per diversas provincias ignorantibus iactitas. Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi.