monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 129, 3
Illud quoque sollicita mente tractemus, et Scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos huius terrae, quam Iudaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. Ex iusti viri persona legimus: Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei . Qui cum diu in terrae huius tenebris versaretur, flebiliter ingemiscit et dicit, Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea . Ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora, et media, et extrema tractemus, et liquido Scripturarum poterit regula comprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari: de quibus in Apocalypsi Ioannis illud exemplum est: Vae habitatoribus terrae . Abraham ad quem primum facta est repromissio, dicente Domino. Tibi dabo terram hanc et semini tuo , iuxta Stephani primi in Christo martyris concionem, ne vestigium quidem pedis huius terrae dicitur accepisse. Ita enim scriptum est: Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Carran: et inde, postquam mortuus est pater eius, migravit in terram, in qua vos nunc habitatis: et non dedit ei possessionem, ne vestigium quidem pedis, quam repromisit dare ei in possessionem, et semini eius post eum . Ac ne forsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intelligentiam, ut quod non est datum parenti, reddatur posteris, vas electionis loquitur ad Hebraeos: Fide qui vocatur Abraham, obedivit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem: et egressus est, nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra repromissionis, quasi in aliena: in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob, et cohaeredibus eiusdem promissionis: exspectavit enim fundamentum habentem civitatem, cuius artifex et creator Deus est . Et iterum cum de Abel et Enoch, et Noe, Saraque dixisset, intulit: Iuxta fidem mortui sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus, sed procul eas videntes et salutantes et confitentes, quia peregrini et advenae erant super terram. Qui enim haec loquuntur, ostendunt quod quaerant patriam: et siquidem illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant tempus, ut reverterentur: nunc vero meliorem desiderant, id est coelestem . Multisque in medio Sanctis commemoratis, ad extremum intulit, Et hi omnes testimonium habentes in fide, non acceperunt repromissionem, Deo de nobis melius quid providente, ne sine nobis perfecti fierent . Accessimus enim ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multa millia angelorum solemnitatis, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis . Nec me fugit, quod perfidia Iudaeorum haec testimonia non suscipiat, quae utique Veteris Testamenti auctoritate firmata sunt. Illud nostris dicendum est, hanc epistulam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam vel Barnabae, vel Clementis arbitrentur; et nihil interesse, cuius sit, cum ecclesiastici viri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Ioannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam huius temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui et gentilium litterarum raro utantur exemplis, sed quasi canonicis et ecclesiasticis.