monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 128, 3
Quid igitur? luxuriandum est in adolescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit vero, inquiunt, Unusquisque enim in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat . Circumcisus quis, id est, virgo vocatus est, non adducat praeputium, hoc est non quaerat pelliceas tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis, indutus est. In praeputio quis vocatus est, hoc est, habens uxorem, et matrimonii pelle circumdatus, non quaerat virginitatis, et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit; sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia , bibatque de fontibus suis, et non quaerat cisternas luparum dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt . Unde et idem Paulus in eodem capitulo, de virginitate, et nuptiis disputans, servos carnis vocat in matrimonio constitutos: liberos eos, qui absque iugo nuptiarum, tota Domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus: nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque enim sexum, non solum ad vas infirmum, noster sermo dirigitur. Virgo es, quid te mulieris delectat societas? quid fragilem, et sutilem ratem magnis committis fluctibus, et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris, aut (ut levissime dicam) postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum deformem, elige probatae in Domino continentiae. Quid te adolescentula, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundis genis incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdaris, et iuxta serpentem mortiferum secure dormire te credis? At non habitas in eodem hospitio. In nocte dumtaxat. Caeterum totos dies in huius confabulatione consumis. Quare solus cum sola, et non cum arbitris sedes, ut cum ipse non pecces, aliis peccare videaris: ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant? Tu quoque virgo, vel vidua, cur tam longo sermone viri retineris? cur cum solo relicta non metuis? Saltem alvi te, vessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re eum, cum quo licentius, quam cum germano: multo inverecundius, quam cum marito egisti. Sed de Scripturis sanctis aliquid interrogas: Interroga publice; audiant pedissequae, audiant comites tuae. Omne quod manifestatur, lux est . BONUS SERMO secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, despicit fratres, et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.