monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 128, 2
Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderint, pulla tunica eam induere, et furvo operire pallio, auferre linteamina: nihil in collo, nihil in capite auri sinere: revera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea ponere compellatur. Aliis vero e contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? φιλόκοσμον genus femineum est; multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur; et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo, habere desideret. Tale vero quid et Israelitico fecisse populo Dominum, ut cupientibus aegyptias carnes, usque ad nauseam, et vomitum praeberet examina coturnicum: multosque saeculi prius homines, facilius carere experta corporis voluptate, quam eos qui a pueritia libidinem nesciant. Ab alii enim nota calcari, ab aliis ignota appeti. Illos vitare poenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt: hos carnis illecebras, dulci titillatione corporis blandientes dum mella putant, venena noxia reperire. Mel enim distillare labia meretricis ; quod ad tempus impinguat vescentium fauces, et postea felle amarius invenitur. Unde et in Domini sacrificiis mel non offerunt, ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accenditur in templo Dei ; quod de amaritudine exprimitur olivarum. Pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et veritatis : quas qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et Propheta mystice cantat: Sedebam solus, quia amaritudine repletus sum .