monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 128, 1
Causa difficilis, parvulae scribere, quae non intelligit quid loquaris: cuius animum nescias: de cuius voluntate periculose promittas; ut secundum praeclari Oratoris exodium, spes in ea magis laudanda sit, quam res. Quid enim horteris ad continentiam, quae placentas desiderat? quae in sinu matris garrula voce balbutit? cui dulciora sunt mella, quam verba? Audiat profunda Apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum aenigmata sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intelligat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium sensus hebetatur? Ut parenti subiiciatur horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat. Interim, modo litterarum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet: atque ut voce tinnula ista meditetur, proponantur ei crustula: mulsa praemia, et quidquid gustu suave est: quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet. Interim et tenero tentet pollice fila ducere: rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat: post laborem lusibus gestiat: de matris pendeat collo: rapiat oscula propinquorum: Psalmos mercede decantet: amet quod cogitur discere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.