monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 127, 11
De Occidentis partibus ad Orientem turbo transgressus, minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc impletum est: Putas veniens Filius hominis fidem inveniet super terram ? Refrigerata caritate multorum, pauci qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput: contra quos opes omnes parabantur; ita ut Barnabas quoque duceretur in illam simulationem, imo apertum parricidium, quod non viribus, sed voluntate commisit. Et ecce universa tempestas, Domino flante, deleta est, expletumque vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur In illa dic peribunt omnes cogitationes eorum . Et illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt ?