monumenta.ch > Lucanus > sectio 226 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 127, 3
Difficile est in maledica civitate, et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit, palmaque vitiorum, si honestis detraherent, et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam contrahere. Unde quasi rem difficillimam, et pene impossibilem optat Propheta, potiusquam praesumit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini . Immaculatos in via huius saeculi appellat, quos nulla obscoeni rumoris aura macularit: qui opprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus Salvator in Evangelio: Esto, inquit, benevolus, sive bene sentiens, de adversario tuo, dum es in via cum illo . Quis unquam de hac muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus, et auribus perforatis, Rubri maris pretiosissima grana suspendere, fragrare mure, maritos ita plangere, ut tandem dominatu eorum se caruisse laetentur, quaerantque alios: non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant; si mussitaverint, illico proiiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus arceret frigus, non membra nudaret: aurum usque ad annuli signaculum repudians, et magis in ventribus egenorum, quam in marsupiis recondens. Nusquam sine matre: nullum Clericorum, aut Monachorum (quod amplae domus interdum exigebat necessitas) vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines, ac viduas, et ipsas graves feminas habuit: sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari; et qualis quaeque sit, talium consortio delectari.