monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 125, 19
Nunquam ergo tales videas, nec huiusmodi hominibus appliceris, nec declines cor tuum in verba malitiae, et audias: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Et iterum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae . Et alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula . Et apertius in Ecclesiaste: Sicut mordet serpens in silentio, sic qui fratri suo occulte detrahit . Sed dices: Ipse non detraho, aliis loquentibus quid facere possum? Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus. Christus arte non illuditur. Nequaquam mea, sed Apostoli sententia est: Nolite errare: Deus non irridetur . Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes, et vultus tristis, linguas detrahentium . Sicut enim sagitta si mittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem revertitur, et vulnerat vulnerantem; illudque completur: Facti sunt mihi in arcum pravum . Et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius : ita detractor cum tristem faciem viderit audientis, imo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, ne miscearis: quoniam repente veniet perditio eorum et ruinam utriusque quis novit : tam scilicet eius qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. VERITAS ANGULOS non amat, nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: Adversum presbyterum accusationem cito non receperis. Peccantem autem, coram omnibus argue, ut et caeteri metum habeant . Non est facile de provecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit, et honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines sumus, et interdum contra annorum maturitatem, puerorum vitiis labimur; si me vis corrigere delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Quem enim diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium quem recipit . Et per Isaiam clamat Dominus: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorunt supplantant . Quid enim mihi prodest, si aliis mala referas mea? Si me nesciente, peccatis meis, imo detractionibus tuis alium vulneres; et cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri? Hoc est non me emendare: sed vitio tuo satisfacere. Praecipit Dominus, peccantes in os argui debere secreto, vel adhibito teste; et si audire noluerint, referri ad Ecclesiam, habendosque in malo pertinaces, sicut ethnicos et publicanos .