monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 125, 15
Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia, et ferarum greges, ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt: grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus: Iudex unus provinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. Iu Rebeccae utero, Esau, et Iacob bella gesserunt . Singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archipresbyteri, singuli Archidiaconi: et omnis ordo Ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator: in domo unus Dominus: in quamvis grandi exercitu, unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio; ut doceam te, non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina Patris, consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam: hic te silentium, ille doceat mansuetudinem. Non facias quod vis, comedas quod iuberis, vestiare quod acceperis, operis tui pensum persolvas, subiiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum expleto somno, surgere compellaris. Dicas Psalmum in ordine tuo; IN QUO NON dulcedo vocis, sed mentis affectus quaeritur, dicente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente : Et, Cantantes in cordibus vestris Domino. Legerat enim esse praeceptum, Psallite sapienter. Servias fratribus, hospitum laves pedes; passus iniuriam taceas; Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Credas tibi salutare quidquid ille praeceperit; nec de maiorum sententia iudices, cuius officii est obedire, et implere quae iussa sunt, dicente Moyse: Audi Israel, et tace . Tantis negotiis occupatus, nullis vacabis cogitationibus, et dum ab alio transis ad aliud, opusque succedit operi, illud solum mente tenebis, quod agere compelleris.