monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17 > 8 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 125, 11
Volo ergo te, et propter causas quas supra exposui, non habitare cum matre; et praecipue, ne aut offerentem delicatos cibos, renuendo contristes: aut si acceperis, oleum igni adiicias; et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod nocte cogites. Nunquam de manu et oculis tuis recedat liber, discatur Psalterium ad verbum; oratio sine intermissione; vigil sensus, nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter et animus tendatur ad Dominum. Iram vince patientia: AMA SCIENTIAM Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae si pectori insederint dominabuntur tui; et te deducent ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum. Si Apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant manibus suis, ne quem gravarent; et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia , cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus: areolae aequo limite dividantur: in quibus cum olerum iacta fuerint semina, vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator assistas: Ecce supercilio, clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per laevia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva. Inserantur infructuosae arbores, vel gemmis, vel surculis, ut parvo post tempore, laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis Proverbia ; et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam, in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. . In desideriis est omnis otiosus . Aegyptiorum Monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque operis labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem. Ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et instar fornicantis Ierusalem, omni transeunti divaricet pedes suos .