monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 125, 10
Vidimus nuper et planximus, Croesi opes unius morte deprehensas: urbisque stipes, quasi in usus pauperum congregatas, stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum quod latebat in profundo, supernatavit aquae, et inter palmarum arbores, Merrhae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium et magistrum habuit, qui egentium famem, suas fecit esse divitias; et miseris derelicta, in suam reservavit miseriam. Quorum clamor tandem pervenit ad coelum, et patientissimas Dei vicit aures, ut missus Angelus pessimus, Nabal Carmelio diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? .