monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11 > ad Hebraeos,3363 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 125, 9
Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi quidem placet, ut habeas Sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque ductore ingrediaris viam, quam nunquam ingressus es, statimque tibi in partem alteram declinandum sit, et errori pateas, plusque aut minus ambules, quam necesse est; ne aut currens lasseris, aut moram faciens, obdormias. In solitudine cito subrepit superbia: et si parumper ieiunaverit, hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti: oblitusque sui, unde, et quo venerit, intus corde, lingua foris vagatur. Iudicat, contra Apostoli voluntatem, alienos servos: quo gula voluerit, porrigit manum: dormit quantum voluerit: nullum veretur, facit quod voluerit, omnes inferiores se putat, crebriusque in urbibus, quam in cellula est: et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis colliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? minime: quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum, huiuscemodi volumus egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant: qui specimen conversationis suae multo tempore dederint: qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent: quos nec esuries aliquando, nec saturitas superavit: qui paupertate laetantur: quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est: qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines, daemonum pugnantium contra se portenta confingere, ut apud imperitos, et vulgi homines miraculum sui faciant, et exinde lucra sectentur.