monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 124, 16
Cum haec ita se habeant, quae insania est, paucis de Filio et Spiritu Sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant; caetera ita ut scripta sunt, protulisse in medium, et impia voce laudasse: cum utique, et illa, et ista de uno impietatis fonte processerint? Adversum omnia scribere, nec huius est temporis, et omnes qui adversus Arium, et Eunomium, Manichaeumque, et diversas scripserunt haereses, his quoque impietatibus respondisse credendi sunt. Quisquis igitur hos voluerit legere libros, et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere; ne alicubi a serpentibus mordeatur, et arcuato Scorpii vulnere verberetur, legat prius hunc librum, et antequam ingrediatur viam, quae sibi cavenda sint, noverit.