monumenta.ch > Lucanus > sectio 168 > 99 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 124, 15
Μετεμψύχωσιν quoque, et abolitionem corporum, per hoc rursum sentire convincitur. 'Si quis autem potuerit ostendere incorporalem rationabilemque naturam, cum expoliaverit se corpore, vivere per semetipsam, et in peiori conditione esse, quando corporibus vestitur; in meliori, quando illa deponit: nulli dubium est corpora non principaliter subsistere, sed per intervalla, et ob varios motus rationabilium creaturarum nunc fieri; ut qui his indigent, vestiantur, et rursum cum illa depravatione lapsuum se ad meliora correxerint, dissolvi in nihilum, et hac semper successione variari.' Et ne parvam putaremus impietatem esse eorum, quae praemiserat, in eiusdem voluminis fine coniungit: Omnes rationabiles naturas, id est Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, Angelos, Potestates, Dominationes, caeterasque Virtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem, unius esse substantiae. 'Intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit Deus, et unigenitus Filius eius, et Spiritus Sanctus: sentiunt Angeli, et Potestates, caeteraeque Virtutes, sentit interior homo, qui ad imaginem, et similitudinem Dei conditus est. Ex quo concluditur, Deum, et haec quodammodo unius esse substantiae.' Unum addit verbum, quodammodo, ut tanti sacrilegii crimen effugeret, et qui in alio loco Filium, et Spiritum Sanctum non vult de Patris esse substantia, ne divinitatem in partes secare videatur, naturam omnipotentis Dei Angelis hominibusque largitur.