monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 124, 7
Ignem quoque gehennae, et tormenta, quae Scriptura sancta peccatoribus comminatur, 'non ponit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum, quando Dei virtute, et potentia omnis memoria delictorum ante oculos nostros ponitur. Et veluti ex quibusdam seminibus in anima derelictis, universa vitiorum seges exoritur: et quidquid feceramus in vita vel turpe, vel impium, omnis eorum in conspectu nostro pictura describitur, ac praeteritas voluptates mens intuens, conscientiae punitur ardore, et poenitudinis stimulis confoditur. Et iterum: Nisi forte corpus hoc pingue atque terrenum caligo, et tenebrae nominandae sunt; per quod, consummato hoc mundo, cum necesse fuerit in alium transire mundum, rursum nascendi sumet exordia. Haec dicens, perspicue μετεμψύχωσιν Pythagorae Platonisque defendit.' Et in fine secundi voluminis de Perfectione nostra disputans, intulit: 'Cumque in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes, et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum veniens, nulloque perturbationum nubilo caligans, intuebitur rationabiles intelligibilesque substantias, facie ad faciem.'