monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 123, 11
Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noveris, quibus incontinentibus et miseris subvenitur; sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. Sufficit tibi quod primum perdidisti virginitatis gradum, et per tertium venisti ad secundum, id est, per officium coniugale, ad viduitatis continentiam. Extrema, imo abiecta ne cogites: nec aliena et longe posita exempla perquiras. Habes aviam, matrem, et amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina, et praecepta vivendi, norma virtutum est. Si enim multae in coniugio, viventibus adhuc viris, intelligunt illud Apostoli: Omnia licent, sed non omnia expediunt , et castrant se propter regna coelorum, vel a secunda nativitate post lavacrum ex consensu, vel post nuptias ex ardore fidei; cur vidua quae iudicio Dei, virum habere desiit, non illud laetabunda congeminet, Dominus dedit, Dominus abstulit ; et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, nec rursum ancilla fiat hominis? Et certe multo laboriosius est, non frui eo quod habeas, quam desiderare quod amiseris. Unde et virginitas in eo facilior est, quod carnis incentiva non novit: et viduitas in eo sollicitior, quod praeteritas animo recolit voluptates: MAXIME SI SE virum putet perdidisse, non praemisisse: quorum alterum doloris, alterum gaudii est.