monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 123, 10
Rem dicturus sum incredibilem, sed multorum testimoniis approbatam. Ante annos plurimos, cum in chartis Ecclesiasticis iuvarem Damasum Romanae urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, vidi duo inter se paria, vilissimorum e plebe hominum comparata, unum qui viginti sepelisset uxores, alteram quae vicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos. Summa omnium exspectatio virorum pariter ac feminarum, post tantas rudes quis quem prius efferret. Vicit maritus, et totius urbis populo confluente, coronatus, et palmam tenens, adoreamque per singulos sibi acclamantes, uxoris multinubae feretrum praecedebat. Quid dicemus tali mulieri? Nempe illud, quod Dominus Samaritanae: Viginti duos habuisti maritos, et iste a quo nunc sepeliris, non est tuus .