monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.169 v > 34 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 123, 8
Quod quidem observat, et gentilitas, in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat veritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo; qui et castitatem reperit perditricem. Hierophanta apud Athenas eiurat virum, et aeterna debilitate fit castus. Flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur. Flaminea quoque unius mariti eligitur uxor. Ad tauri Aegyptii sacra semel maritus assumitur. Ut omittam virgines Vestae, et Apollinis, Iunonisque Achivae, et Dianae ac Minervae, quae perpetua sacerdotii virginitate marcescunt. Stringam breviter reginam Carthaginis, quae magis ardere voluit, quam Hiarbae regi nubere: et Hasdrubalis uxorem, quae apprehensis utraque manu liberis, in subiectum se praecipitavit incendium, ne pudicitiae damna sentiret: et Lucretiam, quae amissa gloria castitatis, noluit pollutae conscientiae supervivere. Ac ne multa longo sermone contexam, quae potes de primo contra Iovinianum volumine ad aedificationem tuam sumere, unum tantum, quod in patria tua gestum est, repetam; ut scias pudicitiam etiam barbaris ac feris, et sanguinariis gentibus esse venerabilem. Gens Theutonum ex ultimis Oceani atque Germaniae profecta littoribus, omnes Gallias inundavit; saepiusque caesis Romanis exercitibus, apud Aquas Sextias Mario pugnante, superata est. Quorum trecentae matronae, cum aliis se viris captivitatis conditione tradendas esse didicissent, primum Consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Veneris in servitium traderentur. Quod cum non impetrarent, submovente eas lictore, parvulis caesis liberis, mane mortuae sunt repertae, suffocatis laqueo faucibus, et mutuis complexibus se tenentes.