monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 123, 5
Alioquin absolutum bonum est, et sine comparatione peioris, esse quod Apostolus est, id est, solutum, non ligatum; nec servum, sed liberum; cogitantem ea quae Dei sunt, non ea quae uxoris. Et protinus in consequentibus: Mulier, inquit, alligata est viro, quamdiu vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est: cui vult nubat; tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum consilium meum. Puto autem quod, et ego spiritum Dei habeam , et in hoc idem sensus est, quia idem spiritus; Diversae Epistulae, sed unus auctor Epistularum. Vivente viro, mulier alligata est; et mortuo, soluta. Ergo matrimonium vinculum est, et viduitas solutio. Uxor alligata est viro, et vir uxori alligatus est: in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem, et alterutrum debitum reddant. Nec possint habere pudicitiae libertatem, qui serviunt dominatui nuptiarum. Quodque addidit, tantum in Domino, amputat Ethnicorum coniugia, de quibus in alio loco dixerat: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae conventio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis ? Ne scilicet aremus in bove, et asino : ne tunica nuptialis, vario sit texta subtegmine. Extemploque tollit quod concesserat, et quasi poeniteat cum sententiae suae, retrahit: Beatior erit, si sic permanserit; suique hoc magis dicit esse consilii. Quod ne contemnatur ut hominis: Spiritus Sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae; sed in Apostolo Spiritus Sanctus praecipiens audiatur. Nec sibi in eo annorum puellarium debet vidua blandiri, quod non minus sexagenariam eligi praecipit . Neque enim innuptas, vel iuvenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: Tempus breve est: Superest, ut, et qui habent uxores sic sint, quasi non habeant ; sed de his viduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum, et nepotum cervicibus imponuntur. Quibus imperat, ut discant domum suam colere, et remunerare parentes et sufficienter eis tribuere, ut non gravetur Ecclesia, et possit certis viduis ministrare. De quibus scriptum est: Honora viduas, quae verae viduae sunt , hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi, adolescentulas viduas, exceptis his quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum, et propinquorum ministerio delegari. Honor autem impraesentiarum, vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur, ut est illud, Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina . Et in Evangelio Dominus disserit mandatum Legis, in quo dicitur: Honora patrem tuum, et matrem tuam ; non in verborum sono, qui inopiam parentum, cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debere intelligi. Iubente enim Domino, ut filii alerent parentes pauperes, et redderent beneficia senibus, quae parvuli acceperant, Scribae, et Pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: Corban, hoc est, donum, quod altari pollicitus sum, et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, vertetur in tuum refrigerium. Atque ita fiebat, ut egentibus patre, et matre, sacrificium offerrent filii, quod Sacerdotes Scribaeque consumerent. Si ergo Apostolus pauperes viduas (eas tamen quae adolescentulae sunt, et nulla debilitate franguntur) cogit suis manibus laborare, ne gravetur Ecclesia, et possit anus viduas sustentare; qua excusatione utetur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare, et de iniquo mammona sibi facere amicos, qui possint eam in aeterna tabernacula recipere? Simulque considera, quod vidua non eligatur nisi unius viri uxor: et nos putamus Sacerdotum hoc tantum esse privilegium, ut non admittatur ad altare, nisi qui unam habuerit uxorem. Non solum enim ab officio Sacerdotii digamus excluditur; sed et ab eleemosyna Ecclesiae, dum indigna putatur stipe, quae ad secunda coniugia devoluta est. Quanquam lege Sacerdotali teneatur, et laicus, qui talem praebere se debet, ut possit eligi in Sacerdotium. Non enim eligitur, si digamus fuerit. Porro eliguntur ex laicis sacerdotes. Ergo et laicus tenetur mandato, per quod ad sacerdotium pervenitur.