monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 121a, 2
CAP. II. Quid significet quod in Matthaeo scriptum est: 'Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet' . Ad cuius expositionem loci, totum quod Matthaeus de Isaia Propheta assumit testimonium ponendum est, et ipsius verba Isaiae : iuxta Septuaginta interpretes, ipsumque Hebraicum, cui Theodotio, Aquila, Symmachusque consentiunt. Sic ergo de quatuor Evangelistis, solus Matthaeus posuit: 'Iesus autem sciens, secessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: et praecepit eis, ne manifestum eum facerent; ut impleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam , dicentem: Ecce puer meus quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet quisquam in plateis vocem eius. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt' . Pro quo in Isaia iuxta Septuaginta Interpretes sic scriptum est: 'Iacob puer meus, suscipiam cum. Israel electus meus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque dimittet, nec audietur foris vox eius. Arundinem confractam non conteret, et linum fumigans non extinguet: sed in veritate proferet iudicium. Splendebit, et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt.' Nos autem ex Hebraeo ita vertimus, 'Ecce puer meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum: iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet. In veritate educet iudicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulae expectabunt.' Ex quo apparet Matthaeum Evangelistam, non veteris interpretationis auctoritate constrictum, dimisisse Hebraicam Veritatem: sed quasi Hebraeum ex Hebraeis, et in Lege Domini doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. Si enim sic accipiendum est, ut Septuaginta Interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intelligimus esse completum, quod de Iacob, et de Israel scriptum est? Quod beatum Matthaeum non solum in hoc testimonio, sed etiam in alio loco fecisse legimus: Ex Aegypto vocavi filium meum : pro quo Septuaginta transtulerunt: Ex Aegypto vocavi filios eius. Quod utique, nisi sequamur Hebraicam Veritatem, ad Dominum Salvatorem non pertinere, manifestum est. Sequitur enim: Ipsi autem immolabant Baalim. Quod autem de assumpto testimonio in Evangelio minus est: splendebit, et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium, videtur mihi accidisse primi scriptoris errore, qui legens superiorem sententiam in verbo iudicii esse finitam, putavit inferioris sententiae ultimum verbum esse iudicium: et pauca verba quae in medio, hoc est, inter iudicium, et iudicium fuerant, praetermisit. Rursumque quod apud Hebraeos legitur: Et in lege eius sperabunt insulae, Matthaeus sensum potius quam verba interpretans, pro lege, et insulis, nomen posuit, et gentes. Et hoc non solum in praesenti loco, sed ubicumque de veteri Instrumento Evangelistae et Apostoli testimonia protulerunt, diligentius observandum est: non eos verba secutos esse, sed sensum: et ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressisse sermonibus. Puer igitur Dei omnipotentis iuxta dispensationem carnis assumptae, qua ad nos mittitur, Salvator est appellatus. Ad quem et in alio loco dicit Pater: Magnum tibi est vocari puerum meum, ut congreges tribus Iacob . Haec est vinea Sorec, quae interpretatur, electa. Hic est filius amantissimus, in quo sibi complacuit anima Dei: non quod Deus animam habeat; sed quod in anima omnis Dei monstretur affectus. Et non mirum, si in Deo anima nominetur, cum universa humani corporis membra, secundum leges tropologiae, et diversas intelligentias, habere dicatur. Posuit quoque spiritum suum super eum: Spiritum Sapientiae, et intelligentiae, spiritum consilii, et fortitudinis, spiritum sapientiae, et pietatis, et timoris Domini : qui in specie columbae descendit super eum: de quo et Ioannes Baptista a Deo Patre audisse se narrat: Super quem videris Spiritum Sanctum descendentem, et manentem super eum, ipse est . Et Iudicium gentibus nuntiabit; de quo, et in Psalmis: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis . Qui et ipse loquitur in Evangelio: Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio . Non contendet: sicut agnus ductus est ad victimam: non contendet in subversione audientium. Neque clamabit, iuxta illud quod Paulus Apostolus scribit: Omnis clamor, et ira, et amaritudo auferatur a vobis . Non clamabit: quia Israel non fecit iudicium, sed clamorem. Neque audiet quisquam in plateis, sive foris, vocem eius. Omnis enim gloria filiae regis ab intus : Et, Arcta, et angusta via est, quae ducit ad vitam . Unde in plateis vox illius non auditur, in quibus confidenter agit sapientia, latam spatiosamque viam non ingrediens, sed arguens atque condemnans. Unde et his qui foris erant, non sua voce, sed per parabolas loquebatur: Arundinem, inquit, quassatam non confringet; sive (ut Septuaginta transtulerunt) calamum fractum non conteret. Calamus fractus qui fuit antea vocalis, et in laudes Domini concinebat, appellandus est Israel, qui quoniam impegit in angularem lapidem, et cecidit super eum, fractusque in illo est; propterea dicitur de eo: Increpa Domine bestias calami : et in Iesu volumine torrens appellatur cannae, id est, calami; qui aquas habet turbidas, quas elegit Israel, purissima contemnens fluenta Iordanis: reversusque mente in Aegyptum, et desiderans coenosam ac palustrem regionem, peponesque, et cepe, et allia, et cucumeres, ollasque Aegyptiarum carnium, rectissime per Isaiam appellatur calamus fractus: cui qui inniti voluerit, pertundetur manus eius. Qui enim post adventum Domini Salvatoris Evangelicae interpretationis spiritum derelinquens, in Iudaicae litterae morte requiescit, istius cuncta opera vulnerantur. Linum quoque fumigans non extinguet, populum de gentibus congregatum, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi, et qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus. Quem non solum non restinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla, et pene moriente, maxima suscitavit incendia; ita ut totus orbis arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram, et in omnibus ardere desiderat . Secundum tropologiam quid nobis videretur de hoc loco, in Commentariolis Matthaei breviter annotavimus. Iste autem qui arundinem quassatam non confregit, et linum fumigans non extinxit, iudicium quoque perduxit ad victoriam , cuius iudicia vera sunt, iustificata in semetipsis , ut iustificetur in sermonibus suis, et vincat cum iudicatur , et tamdiu lumen praedicationis eius in mundo resplendeat, nulliusque conteratur, et vincatur insidiis, donec ponat in terra iudicium, et impleatur illud quod scriptum est: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra . Et, In nomine eius gentes sperabunt ; sive in lege eius sperabunt insulae . Quomodo enim insulae turbine flatuque ventorum, et crebris tempestatibus feriuntur quidem, sed non subvertuntur, in exemplum Evangelicae domus, quae supra petram robusta mole fundata est , ita et Ecclesiae quae sperant in lege, et in nomine Domini Salvatoris, loquuntur per Isaiam: Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur .