monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 121a, 1
CAPUT PRIMUM. Cur Ioannes discipulos suos mittit ad Dominum, ut interrogent eum: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? Cum prius ipse de eodem dixerit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi . De hac Quaestione in Commentariis Matthaei plenius diximus. Unde apparet quae haec interrogas, ipsa te volumina non habere. Tamen stringendum est breviter, ne omnino tacuisse videamur. Ioannes mittebat discipulos suos in vinculis constitutus, ut sibi quaerens, illis disceret; et capite truncandus, illum doceret esse sectandum, quem interrogatione sua magistrum omnium fatebatur. Neque enim poterat ignorare, quem ignorantibus ante monstraverat, et de quo dixerat: Qui habet sponsam, sponsus est ; Et, Cuius non sum dignus calceamenta portare ; Et, Illum oportet crescere, me autem minui . Deumque Patrem intonantem audierat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Quod autem dicit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? hunc quoque sensum habere potest: Scio quod ipse sis, qui tollere venisti peccata mundi: sed quia ad inferos descensurus sum, etiam hoc interrogo, utrum et illuc ipse descendas, an impium sit hoc de Filio Dei credere, aliumque missurus sis? Hoc autem scire desidero: ut qui te in terris hominibus nuntiavi, etiam inferis nuntiem, si forte venturus es. Tu enim es, qui venisti dimittere captivitatem, et solvere eos, qui in vinculis tenebantur. Cuius sciscitationem Dominus intelligens, operibus magis quam sermone respondet: et Ioanni praecipit nuntiari, videre caecos, ambulare claudos, leprosos mundari, surdos audire, mortuos surgere, et (quod his maius est) pauperes evangelizari . Pauperes autem vel humilitate, vel divitiis: ut nulla inter pauperem divitemque distantia sit salutis; sed omnes vocentur aequaliter. Quodque infert: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me , non Ioannem, sed discipulos eius percutit, qui prius accesserant ad eum, dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant ? Et ad Ioannem: Magister, cui tu praebuisti testimonium iuxta Iordanem, ecce discipuli eius baptizant, et plures veniunt ad eum . Quo dicto livorem significant de signorum magnitudine, ex invidiae mordacitate venientem: cur baptizatus a Ioanne, ipse audeat baptizare; et multo amplior ad eum turba concurrat, quam prius venerat ad Ioannem. Et ne forsitan plebs nesciens, hoc dicto Ioannem suggillari arbitraretur, in illius laudes perorat: et coepit de Ioanne ad turbas dicere circumstantes: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis in solitudinem videre? hominem mollibus vestitum ? et reliqua. Cuius dicti hic sensus est: Numquid ad hoc existis in eremum, ut videretis hominem instar arundinis ventorum flatu, in partes varias inclinari? ut quem ante laudaverat, de eo nunc dubitet: et de quo prius dixerat: Ecce Agnus Dei, nunc interroget, utrum ipse an alius sit, qui vel venerit, vel venturus sit? Et quia omnis praedicatio falsa sectatur lucra, et gloriam quaerit humanam, ut per gloriam nascantur compendia: asserit cum camelorum vestitum pilis, nulli posse adulationi succumbere; et qui locustis vescitur ac melle silvestri , nec opes neque alias terrenas delicias quaerere, rigidamque et austeram vitam, aulas vitare palatii, quas quaerunt qui purpura et bysso et serico et moltibus vestiuntur. Dicitque eum non solum Prophetam, qui soleat ventura praedicere; sed plus esse quam Prophetam: quia quem illi venturum esse dixerant, hic venisse monstravit, dicens: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi : praesertim cum ad fastigium Prophetale Baptistae accesserit privilegium; ut qui dixerat: Ego a te debeo baptizari , ipse eum baptizaverit: non praesumptione maioris, sed obedientia discipuli, ac timore servi. Cumque inter natos mulierum, nullum asserat Ioanne surrexisse maiorem , se, qui de Virgine procreatus est, maiorem esse commemorat: sive omnem Angelum in coelis qui minimus est, in terris cunctos homines anteire. Nos enim in Angelos proficimus; et non Angeli in nos: sicut quidam stertentes sopore gravissimo somniant. Nec sufficit hoc in Ioannis laudibus, nisi ipse praedicans baptismum poenitentiae, prius dixisse referatur: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum . Unde a diebus praedicationis eius, regnum coelorum vim patitur ; ut qui homo natus est. Angelus esse desideret; et terrenum animal, coeleste quaerat habitaculum. Lex enim et Prophetae usque ad Ioannem prophetaverunt : non quod Ioannes Prophetarum sit finis et Legis, sed ille qui Ioannis testimonio praedicatus est. Ioannes autem secundum mysterium, quod in Malachia scriptum est , Ipse est Elias, qui venturus est : non quod eadem anima (ut Haeretici suspicantur) et in Elia et in Ioanne fuerit: sed quod eamdem habuerit Sancti Spiritus gratiam, zona cinctus ut Elias, vivens in eremo ut Elias: persecutionem passus ab Herodiade, ut ille sustinuit ab Iezabel: ut quomodo Elias secundi praecursor adventus est, ita Ioannes venturum in carne Dominum Salvatorem, non solum in eremo, sed etiam in matris utero salutarit, et exultatione corporis nuntiarit.