monumenta.ch > Lucanus > sectio 249 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 10
CAP. X. Quid significet illud, quod Apostolus Paulus disputat, ad Romanos scribens, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? absit , usque ad eum locum, ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes fuissemus . Omnis quidem ad Romanos Epistula interpretatione indiget, et tantis obscuritatibus involuta est, ut ad intelligendam eam, Spiritus Sancti indigeamus auxilio, qui per Apostolum haec ipsa dictavit: sed praecipue locus hic, in quo quidam volentes Dei servare iustitiam, ex praecedentibus causis, dicunt electum in utero Rebeccae Iacob, et abiectum Esau : sicut et Ieremias, et Baptista Ioannes eliguntur in utero : et ipse Apostolus Paulus praedestinatur in Evangelium antequam nascatur. Nobis autem nihil placet, nisi quod Ecclesiasticum est, et publice in ecclesia dicere non timemus: ne iuxta Pythagoram, et Platonem, et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas de coelo esse: et pro diversitate meritorum, in his vel in illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum. Multoque melius est simpliciter imperitiam confiteri, et inter caetera quae nescimus, etiam huius loci obscuritatem refugere . effugere], quam, dum volumus Dei probare iustitiam, Basilidis et Manichaei haeresim defendere, et Iberas naenias, Aegyptiaque portenta sectari. Dicamus igitur, ut possumus, et Apostolicae voluntatis sequentes vestigia, ne punctum quidem (ut dicitur) atque unguem transversum, ab illius sententiis recedamus. Fleverat supra, et dolori suo, et conscientiae testem invocaverat Spiritum Sanctum, quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est, Israelitae, Dei Filium non recepissent: quorum fuit adoptio, et gloria, et testamentum, et legislatio, et cultura, et promissio: ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est Virgine: et tam continuo cordis dolore torquetur: ut ipse optet anathema esse a Christo, id est solus perire, ne omne Israeliticum genus pereat . Et quia hoc dixerat, statim venientem e regione praevidit quaestionem. Quid ergo dicis? Omnes qui ex Israel sunt perierunt? Et quomodo tu ipse et caeteri Apostoli, et infinita Iudaici populi multitudo, Christum Dei Filium recepistis? Quam ita solvit: Israel in Scripturis sanctis dupliciter appellatur, et in duos dividitur filios: in unum, qui iuxta carnem est; et in alterum, qui iuxta repromissionem et spiritum. Abraham duos habuit filios, Ismael et Isaac, Ismael, qui secundum carnem natus est, haereditatem patris non accepit. Isaac, qui de repromissione generatus ex Sara est, semen Dei appellatur. Scriptum est enim: In Isaac vocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui sunt filii repromissionis, isti existimantur in semine. Et hoc non solum in Ismael et Isaac accidisse convincimus; sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. Et hoc totum dicit, ut in duobus prioribus fratribus, Ismael et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet. In posterioribus autem, hoc est, in Isaac et Iacob, electum populum gentium, vel eos qui ex Iudaeis in Christum credituri erant. Et quoniam hoc volens approbare, proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: Maior serviet minori : et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui , venientem e latere quaestionem more suo proponit, et disserit: et hac soluta, revertitur ad id, de quo coeperat disputare. Si Esau et Iacob necdum nati erant; nec aliquid egerant boni aut mali, ut vel promererentur Deum, vel offenderent: et electio eorum atque abiectio, non merita singulorum, sed voluntatem eligentis et abiicientis ostendit, quid ergo dicemus? Iniquus est Deus? Secundum illud exemplum, quo loquitur ad Moysen: Miserebor cui misertus fuero , et misericordiam praestabo, cui miserebor. Si hoc, inquit, recipimus, ut faciat Deus quodcumque voluerit, et absque merito et operibus, vel eligat aliquem, vel condemnet: ergo non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei: maxime cum eadem Scriptura, hoc est idem Deus loquatur ad Pharaonem: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Si hoc ita est, et pro voluntate sua miseretur Israeli, et indurat Pharaonem: ergo frustra queritur, atque causatur, nos vel bona non fecisse, vel fecisse mala: cum in potestate ipsius sit et voluntate, absque bonis et malis operibus, vel eligere aliquem, vel abiicere; praesertim cum voluntati illius humana fragilitas resistere nequeat. Quam validam quaestionem Scripturarum ratione contextam, et pene insolubilem, brevi Apostolus sermone dissolvit, dicens: O homo! tu quis es qui respondeas Deo? Et est sensus. Ex eo quod respondes Deo, et calumniam facis, et de Scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra Deum, et iustitiam voluntatis eius incusas , ostendis te liberi esse arbitrii, et facere quod vis, vel tacere, vel loqui. Si enim in similitudinem vasis fictilis te a Deo creatum putas, et illius non posse resistere voluntati: hoc considera: quia vas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? Figulus enim habet potestatem de eodem luto, aut eadem massa, aliud vas in honorem facere, aliud in contumeliam. Deus autem aequali cunctos sorte generavit, et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque quod vult, sive bonum, sive malum. In tantum autem dedit omnibus potestatem; ut vox impia disputet contra Creatorem suum, et causas voluntatis illius perscrutetur. Sin autem Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta ad interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam: quos et vocavit, non solum nos ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est eis: non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi , et caetera quae sequuntur Si inquit, patientia Dei induravit Pharaonem, et multo tempore poenas distulit Israelis, ut iustius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non Dei accusanda est patientia et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitate Dei, in perditionem suam abusi sunt. Alioquin unus est solis calor, et secundum essentias subiacentes, alia liquefacit, alia indurat, alia solvit, alia constringit. Liquatur enim cera, et induratur lutum: et tamen caloris non est diversa natura. Sic et bonitas, et clementia Dei, vasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum Israel, indurat: vasa autem misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quae vocavit, hoc est nos, qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non salvat irrationabiliter, et absque iudicii veritate; sed causis praecedentibus: quia alii non susceperunt Filium Dei; alii autem recipere sua sponte voluerunt. Haec autem vasa misericordiae, non solum populus gentium est, sed etiam hi, qui ex Iudaeis credere voluerunt, et unus credentium effectus est populus. Ex quo ostenditur, non gentes eligi, sed hominum voluntates, atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est in Osce: Vocabo non plebem meam, plebem meam, hoc est, populum gentium: et quibus prius dicebatur: non plebs mea vos, nunc vocentur filii Dei vivi. Quod ne solum de gentibus dicere videretur, etiam eos qui ex Israelitica multitudine crediderunt, vasa misericordiae, et electionis appellat. Clamat enim Isaias pro Israel; Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient , hoc est, etiam si multitudo non crediderit, tamen pauci credent. Verbum enim consummatum atque breviatum in sua Deus aequitate libravit, ut humilitate, et incarnatione Christi, eos salvos faceret, qui in eum credere voluissent. Hoc ipsum et in alio loco dixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes essemus . Cumque testimonia proposuisset, quibus duplex vocatio praedicitur, et gentium et populi Iudaeorum, transit ad cohaerentem disputationem, et idcirco dicit gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehendisse iustitiam, quia non superbierint, sed in Christum crediderint. Israelis autem magnam partem ideo corruisse, quia offenderit in lapidem offensionis, et petram scandali, et ignoraverit iustitiam Dei: et quaerens suam statuere iustitiam, iustitiae Dei, quae Christus est, subiici noluerit. Legi in cuiusdam Commentariis sic respondisse Apostolum ut magis implicuerit, quam solverit quaestionem. Ait enim ad id, quod proposuerat: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Et, Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei: Et, Cuius vult miseretur, et quem vult indurat Deus: Et, Voluntati eius quis potest resistere? Sic Apostolum respondisse: O homo, qui terra, et cinis es, audes facere quaestionem Deo? et vas fragile atque testaceum rebellas contra figulum tuum? Numquid figmentum potest dicere ei qui se finxit, quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Aeterno igitur silentio conticesce: et scito fragilitatem tuam, et Deo ne moveas quaestionem, qui fecit quod voluit: ut in alios clemens, in alios severus existeret.