monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 9
CAP. IX. Quomodo Salvator secundum Ioannem , insufflavit Spiritum Sanctum in sanctos Apostolos, et secundum Lucam, post ascensionem se missurum repromittit? Huius quaestionis perfacilis solutio est, si docente Apostolo Paulo, Spiritus Sancti diversas gratias noverimus. Scribit enim in prima ad Corinthios Epistula: 'Divisiones donorum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus. ad id quod expedit. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii Prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii autem interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult' . Ergo Dominus, qui post resurrectionem suam iuxta Lucae Evangelium dixerat: 'Ecce ego mittam promissionem Patris mei in vos: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto' : et iuxta eumdem in Apostolorum Actibus est locutus: 'Praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent; sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies' ; rursum in fine Evangelii secundum Ioannem, eo die quo resurrexerat, id est die Dominica, clausis ianuis ad Apostolos introisse narratur, et dixisse eis secundo, 'Pax vobis;' et intulisse: 'Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt . Prima igitur die resurrectionis, acceperunt Spiritus Sancti gratiam, qua peccata dimitterent, et baptizarent, et filios Dei facerent, et spiritum adoptionis credentibus largirentur: ipso Salvatore dicente: 'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt' Die autem Pentecostes eis amplius repromissum est, ut baptizarentur Spiritu Sancto, et induerentur virtute ex alto, qua Christi Evangelium cunctis gentibus praedicarent, iuxta illud, quod in sexagesimo septimo Psalmo legimus: Donus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; ut haberent operationem virtutum, et gratiam sanitatum; et praedicaturi multis gentibus, acciperent genera linguarum: ut iam tunc nosceretur, qui Apostolorum, quibus deberent gentibus nuntiare. Denique Apostolus Paulus, qui de Ierusalem usque ad Illyricum praedicavit, et inde per Romam ad Hispaniam ire festinat , gratias agit Deo, quod cunctis Apostolis magis linguis loquatur . Qui enim multis gentibus annuntiaturus erat, multarum linguarum acceperat gratiam. Quae repromissio Spiritus Sancti die decima post ascensionem Salvatoris expleta est, Luca referente, qui scripsit; Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis Spiritus vehementis: et replevit totam domum, ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis: seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et caeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Tunc completum est illud quod legitur in Ioel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus: effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: seniores vestri somnia somniabunt: et iuvenes vestri visiones videbunt . Verbum autem effusionis significat gratiae largitatem, et idipsum sonat, quod Dominus repromisit: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies . In tantum enim Spiritu Sancto baptizati sunt, ut repleretur tota domus, ubi erant sedentes: et ignis Spiritus Sancti stationem in eis inveniret optatam, linguasque divideret; et secundum Isaiam, qui immunda labia habere se dixerat, purgaret labia eorum, ut Evangelium Christi purius praedicarent. Et in Isaia quidem superliminare Templi dicitur fuisse commotum; et repleta est omnis domus fumo, id est, errore, et tenebris, verique ignorantia. In principio autem Evangelii repletur Spiritu Sancto Ecclesia, ut gratia eius, atque fervore, omnium credentium peccata purgentur: et igne Spiritus Sancti, quem Dominus missurum esse se dixerat, praedicatura Christum lingua sanetur. Non ergo Ioannes Lucasque discordant, ut quod ille primo resurrectionis die datum esse significat, hic quinquagesimo die venisse describat: sed profectus Apostolicus est, ut qui primo remittendorum peccatorum gratiam acceperant, postea acciperent operationes virtutum, et cuncta donationum genera, quae ab Apostolo descripta commemoravimus: et (quod magis necessarium erat) diversitatem linguarum omnium gentium; ut annuntiaturi Christum, nullo indigerent interprete. Unde et in Lycaonia cum audissent Paulum, et Barnabam loqui linguis suis, deos in homines conversos esse credebant . Et revera indumentum virtutis, Spiritus Sancti gratia est: quam possidentes, iudicum tribunalia, et regum purpuras non timebant. Promiserat enim Dominus prius quam pateretur, et dixerat: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, Sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. . Ego autem audacter, et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, quo Apostoli Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum Sanctum: nec potuisse signa facere absque Spiritus Sancti gratia: sed pro modulo atque mensura. Unde Salvator clamabat in Templo, dicens: Qui sitit, veniat ad me, et bibat: et qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum . Et in eodem loco infert: Nondum enim erat Spiritus datus: quia Iesus nondum fuerat glorificatus : non quo non esset Spiritus Sanctus, dicente Domino Salvatore: Si autem ego in Spiritu Sancto eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? , sed quia erat in Domino, necdum totus in Apostolis morabatur. Quamobrem terrentur ad passionem eius, et negant et Christum se nescire iurant. Postquam autem baptizantur in Spiritu Sancto, et infunditur in eos Spiritus Sancti gratia, tunc libere loquuntur ad principes Iudaeorum: Obedire magis Deo oportet, quam hominibus : mortuos suscitant, inter flagella laetantur; fundunt sanguinem pro Christo; et suppliciis suis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in Apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiae spiritales, quia Dominus necdum fuerat glorificatus. Quae sit autem gloria, ipse in Evangelio loquitur: Pater glorifica me gloria, quam apud te habui prius quam mundus esset. Gloria Salvatoris, patibulum triumphantis est. Crucifigitur ut homo; glorificatur ut Deus. Denique sol fugit, luna mutatur in sanguinem, terraemotu insolito contremiscit: aperiuntur inferi, mortui ambulant, saxa rumpuntur. Haec est gloria, de qua loquebatur in Psalmo: Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara . Ipsaque de se respondit gloria et dispensatio carnis assumptae: Exurgam diluculo; ut impleatur vigesimi primi Psalmi titulus, pro assumptione matutina. Haec dicimus non quod alium Deum, alium hominem esse credamus, et duas personas faciamus in uno Filio Dei, sicut nova haeresis calumniatur; sed unus atque idem Filius Dei, et Filius hominis est: et quidquid loquitur, aliud referimus ad divinam eius gloriam, aliud ad nostram salutem. Pro quibus non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis . Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Miror autem Montanum, et insanas feminas eius, abortivos Prophetas, Domino promittente, atque dicente: Vado et alium Paracletum mittam vobis ; et postea, Luca Evangelista narrante , quod Apostoli acceperunt quod promissum est: id multo post tempore in se dicere fuisse completum. Apostolis enim promissum est: Ego mittam sponsionem Patris mei in vos: et vos sedebitis in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto : et resurgens, in Apostolos insufflavit, et non in Montanum, Priscillam, et Maximillam: et illis, id est, Apostolis, ait: Quorum dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Apostolis, inquam, praecepit, ne discederent ab Ierosolymis, sed exspectarent promissionem Patris. Et postea quod promissum est, expletum legimus. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Spiritus enim Sanctus ubi vult spirat . Et quando dicit Dominus, alium Paracletum mittam vobis, et se ostendit esse Paracletum, qui appellatur Consolator. Unde et Deus Pater hoc censetur nomine, Deus miserationum, et totius consolationis . Si autem et Pater consolator, et Filius consolator, et Spiritus Sanctus consolator est: et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quod intelligitur Deus, baptizantur credentes, quorum unum divinitatis, et consolatoris est nomen, eorum et una natura est. Hic Spiritus Sanctus, non solum in Apostolis, sed etiam in Prophetis fuit, de quo David orabat, dicens: Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me . Et Daniel Spiritum Dei habuisse narratur: et David in spiritu loquitur, dixisse Dominum Domino suo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum . Nec sine Spiritu Sancto prophetaverunt Prophetae: et verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum: et quidquid Patris, et Filii est, hoc idem et Spiritus Sancti est: et ipse Spiritus Sanctus cum mittitur, a Patre et Filio mittitur: in alio atque alio loco, Spiritus Dei Patris, et Christi Spiritus appellatur. Unde et in Actibus Apostolorum, qui Ioannis Baptismate fuerant baptizati, et credebant in Deum Patrem, et Christum, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur: imo tunc verum accipiunt baptisma. ABSQUE ENIM Spiritu Sancto, imperfectum est mysterium Trinitatis. Et in eodem volumine, Petrus Ananiae, et Sapphirae dixisse narratur, quod mentientes Spiritui Sancto, non sint hominibus mentiti, sed Deo .