monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 8
CAP. VIII. Quid significet quod in Evangelista Matthaeo scriptum est, Iesus autem clamans voce magna, emisit spiritum: et velum Templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis . De hoc loco in iisdem Matthaei Commentariis disseruimus. Primumque dicendum, quod divinae sit potentiae, ponere animam quando voluerit, et rursum accipere eam. Denique Centurio audiens eum dixisse ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum , et statim spiritum sponte dimisisse, commotus signi magnitudine, ait: Vere Dei Filius erut iste. Velum quoque Templi scissum est in duas partes; ut compleretur illud, quod refert Iosephus, praesides Templi dixisse virtutes: Transeamus ex his sedibus. In Evangelio autem quod Hebraicis litteris scriptum est , legimus, non velum Templi scissum; sed superliminare Templi mirae magnitudinis corruisse. Terra, inquit, mota est, pendentem Dominum suum ferre non sustinens; et petrae scissae sunt, ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem Dei Filium intelligere noluerunt; et monumenta aperta sunt, in signum futurae resurrectionis; multaque Sanctorum corpora exeuntia de sepulcris, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Sanctam civitatem, Ierosolymam debemus accipere, ad distinctionem omnium civitatum, quae tunc idolis serviebant. In hac enim sola fuit Templum, et unius Dei cultus, et vera religio: et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem Dominum susceperunt. Deinde iuxta anagogen dicendum est, quod inclamante Iesu, et emittente spiritum, velum Templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum: et omnia Legis sint revelata mysteria; ut quae prius recondita tenebantur, universis gentibus proderentur. In duas autem partes, in vetus et novum Testamentum; et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est, et reliqua quae facta sunt in medio, sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi. Et quaerendum, quod velum Templi scissum sit, exterius, an interius? Mihi videtur in passione Domini illud velum esse conscissum, quod in tabernaculo, et in Templo foris positum fuerat; et appellabatur exterius: Quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus. Cum autem venerit quod perfectum est , tunc et velum interius dirumpendum est: ut omnia quae, nunc nobis abscondita sunt, domus Dei sacramenta, videamus. Videamus quid significent duo Cherubim, quid Oraculum, quid vas aureum, in quo manna reconditum fuit. Nunc enim per speculum videmus in aenigmate : et cum historiae nobis velum scissum sit, ut ingrediamur atrium Dei, tamen secreta eius et universa mysteria, quae in coelesti Ierusalem clausa retinentur, scire non possumus. Igitur in passione Domini terra commota est, iuxta illud quod scriptum est in Aggaeo; Adhuc semel, et ego movebo coelum et terram: et veniet desideratus cunctis gentibus ; ut ab Oriente et Occidente veniant et recumbant cum Abraham, Isaac, et Iacob . Et petrae scissae sunt, id est dura corda gentilium; sive petrae, universa vaticinia Prophetarum, qui et ipsi a petra, hoc est, a Christo cum Apostolis petrae vocabulum acceperunt: ut quidquid in eis duro Legis velamine claudebatur, scissum pateret gentibus. Monumenta quoque, de quibus scriptum est: Vos estis sepulcra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum , ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in infidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo, atque vivente, viverent , et ingrederentur coelestem Ierusalem; et haberent municipatum, nequaquam in terra, sed in coelo; morientesque cum terreno Adam, resurgerent cum Adam supercoelesti. Porro secundum litteram, nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore appellari Ierusalem sanctam civitatem; cum usque ad destructionem eius semper Apostoli Templum ingressi sint; et ob scandalum eorum, qui de Iudaeis crediderant, Legis exercuerint caeremonias. In tantum autem Ierusalem amavit Dominus, ut fleret eam, et plangeret , et pendens in cruce loqueretur: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt . Itaque impetravit, quod petierat: multaque statim de Iudaeis millia crediderunt, et usque ad quadragesimum secundum annum datum est ei tempus poenitentiae. Post quos, perseverantibus illis in malitia, egressi sunt duo ursi de silvis gentium Romanarum, Vespasianus, et Titus: et blasphemantes pueros, ascendente vero Elisaeo in domum Dei (hoc enim interpretatur Bethel) voce consona illudentes interfecerunt, atque laceraverunt : et ex eo tempore Ierusalem non appellatur civitas sancta: sed sanctitatem et pristinum nomen amittens, spiritualiter vocatur Sodoma, et Aegyptus: ut aedificetur pro ea civitas nova, quam fluminis impetus laetificat ; et de cuius medio egreditur fons, qui totius orbis amaritudinem mitigavit: ut miserabilis Israel ruinas Templi, nudatis plangat lacertis: et in Christo turba credentium, nova quotidie videat Ecclesiae tecta consurgere, et dicat Sion, Angustus mihi locus est : impleaturque illud, quod in Isaia scriptum est: Et erit sepulcrum eius inclytum .