monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 7
CAP. VII. Quomodo Matthaeus, et Marcus scribant Apostolis mandatum per mulieres, ut irent in Galilaeam Dominum revisuri : quam Lucas , et Ioannes , Ierosolymis ab illis visum esse perhibeant. Aliud est undecim se offerre discipulis, qui propter metum Iudaeorum absconditi erant, quando ad eos clausis ingressus est ianuis, et putantibus quod videretur in spiritu, manus, et latus obtulit, clavis, et lancea vulneratum: aliud quando secundum Lucam, praebuit se eis in multis argumentis per dies quadraginta, apparens eis et loquens de regno Dei: et convescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne discederent . In altero enim pro consolatione timentium videbatur, et videbatur breviter, rursumque ex oculis tollebatur: in altero autem tanta familiaritas erat, et perseverantia, ut cum eis pariter vesceretur. Unde et Paulus Apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis. Et in Ioanne legimus, quod piscantibus Apostolis, in littore steterit, et partem assi piscis, favumque comederit quae verae resurrectionis indicia sunt. In Ierusalem autem nihil horum fecisse narratur.