monumenta.ch > Hieronymus > csg75.828 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 4
CAP. IV. Quomodo iuxta Matthaeum, vespere sabbati Maria Magdalene vidit Dominum resurgentem, et Ioannes Evangelista refert eam mane una sabbati iuxta sepulcrum flere ? Una sabbati, dies Dominica intelligenda est, quia omnis hebdomada in sabbatum, et in primam, et secundam, et tertiam, et quartam, et quintam, et sextam sabbati dividitur, quam Ethnici, idolorum, et elementorum nominibus appellant. Denique Apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparabatur, in una sabbati praecepit congregandam . Nec putandum est, Matthaeum, et Ioannem diversa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis scilicet, et gallorum cantus, diversis appellasse nominibus. Matthaeus enim scribit, Vespere sabbati, id est, sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta, apparuisse Dominum Mariae Magdalenae, et apparuisse vespere sabbati illucescentis in unam sabbati, seipsum interpretans quid dixisset, vespere sabbati, id est appopinquante iam luce sequentis diei. Et Ioannem non absolute dixisse, Una autem sabbati venit Maria Magdalene mane ad sepulcrum: sed addidisse, cum adhuc essent tenebrae. Eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis, atque gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium. Mihique videtur Evangelista Matthaeus, qui Evangelium Hebraico sermone conscripsit, non tam vespere dixisse, quam sero, et eum qui interpretatus est, verbi ambiguitate deceptum, non sero interpretatum esse, sed vespere. Quanquam consuetudo humani sermonis teneat, sero non vesperum significare, sed tarde. Solemus enim dicere, sero venisti, id est tarde, et quae facere ante debueras, fac saltem sero, id est tarde. Sin autem illud obiicitur, quomodo eadem Maria quae prius viderat Dominum resurgentem, postea ad sepulcrum eius flere referatur, hoc dicendum est, quod et sola, et cum altera, sive cum aliis mulieribus memor beneficiorum, quae in se Dominus contulerat, ad sepulcrum eius frequenter cucurrerit, et nunc adoraverit, quem videbat, nunc fleverit, quem quaerebat absentem: Licet quidam duas Marias Magdalenas de eodem vico Magdalo fuisse contendant, et alteram esse, quae in Matthaeo eum viderit resurgentem, alteram, quae in Ioanne eum quaerebat absentem. Quatuor autem fuisse Marias, in Evangeliis legimus, unam matrem Domini Salvatoris, alteram materteram eius, quae appellata est Maria Cleophe, tertiam Mariam matrem Iacobi et Iose, quartam Mariam Magdalenam. Licet alii matrem Iacobi et Iose, materteram eius fuisse contendant. Nonnulli (ut se liberent quaestione) in Marco volunt unam esse de Mariis, sed non additum cognomen Magdalene, et ex superfluo scriptorum inolevisse vitio, quod primum Evangelista non scripserit. Nobis autem simplex videtur et aperta responsio, sanctas feminas, Christi absentiam non ferentes, per totam noctem, non semel, nec bis, sed crebro ad sepulcrum Domini cucurrisse, praesertim cum terraemotus, et saxa disrupta, et sol fugiens, et rerum natura turbata, et (quod his maius est) desiderium Salvatoris somnum ruperit feminarum.