monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 3
CAP. III. Quae causa sit, ut de resurrectione Domini et apparitione Evangelistae diversa narraverint. In quibus primum quaeris, cur Matthaeus dixerit, Vespere autem sabbati illucescente in una sabbati Dominum surrexisse , et Marcus mane resurrectionem eius factam esse commemoret, ita scribens: Cum autem resurrexisset, una sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia: et illa abiens nuntiavit his, qui cum eo fuerant lugentibus, et flentibus. Illique audientes quod viveret, et quod vidisset eum, non crediderunt ei . Huius quaestionis duplex solutio est; aut enim non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur Evangeliis, omnibus Graeciae libris pene hoc capitulum in fine non habentibus, praesertim cum diversa atque contraria Evangelistis caeteris narrare videatur; aut hoc respondendum, quod uterque verum dixerit: Matthaeus, quando Dominus surrexerit vespere sabbati, Marcus autem, quando eum viderit Maria Magdalene, id est, mane prima sabbati. Ita enim distinguendum est: Cum autem resurrexisset, et parumper spiritu coarctato, inferendum, prima sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, ut qui vespere sabbati (iuxta Matthaeum) surrexerat, ipse mane primo sabbati (iuxta Marcum) apparuerit Mariae Magdalenae. Quod quidem et Ioannes Evangelista significat, mane eum alterius diei visum esse demonstrans.