monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 1
CAPUT PRIMUM. Interrogas, quomodo perfectus esse quis possit, et quomodo vivere debeat vidua, quae sine liberis derelicta est. Hoc idem in Evangelio Legis Doctor interrogat: Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Dominus: Mandata nosti? Dicit ille, Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterium, non furtum, non falsum dices testimonium: honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Et illo dicente: Haec omnia feci, Dominus intulit: Unum tibi deest. Si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni sequere me . Itaque et ego tibi Domini nostri respondebo sermonibus: Si vis esse perfecta, et tollere crucem tuam, et sequi Dominum Salvatorem, et imitari Petrum dicentem: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ; vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem. Non dixit, da filiis, da fratribus, da propinquis, quos etiamsi haberes, iure his Dominus praeferretur: sed, da pauperibus: imo da Christo, qui in pauperibus pascitur: qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est; qui loquitur in tricesimo nono Psalmo: Ego autem mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est pro me . Statimque quadragesimi Psalmi de eo exordium est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem . Intelligentia opus est, ut post intelligentiae beatitudinem, sciatur qui sit egenus et pauper. Non utique ille qui mendicitate, et squalore coopertus est, et tamen non recedit a vitiis; sed de quibus Apostolus loquitur: Tantum ut pauperum memores essemus . Ob quorum refrigeria laborabant Paulus et Barnabas in Ecclesiis gentium, ut collectae fierent per primam sabbati, et hanc ipsam oblationem, non per alios, sed per se deferre festinant his, qui suas pro Christo amisere substantias, qui persecutiones passi sunt, qui dixerunt patri suo et matri, uxoribus et liberis: Non novimus vos . Hi impleverunt voluntatem Patris, et audierunt dicentem Dominum Salvatorem, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei . Et haec dicimus, non quod in pauperes Iudaeos, sive gentiles, et omnino cuiuslibet gentis sint pauperes, prohibeamus faciendam eleemosynam; sed quod Christianos et credentes pauperes incredulis praeferamus, et inter ipsos Christianos sit multa diversitas, utrum peccator, an sanctus sit. Unde et Apostolus passim in omnes misericordiam probans, infert: Maxime in domesticos fidei . Domesticus fidei est, qui eadem tibi religione coniungitur, quem a consortio fraternitatis peccata non separant. Quod si de inimicis quoque nobis praecipitur, ut si esurierint, demus eis cibum, si sitierint, demus eis potum: et haec facientes congregemus carbones super caput eorum ; quanto magis de his, qui non sunt inimici, et qui Christiani sunt, atque Sancti? Neque vero hoc quod dicitur, Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput eius, in malam partem accipiendum est, sed in bonam. Quando enim inimicis nostris praebemus beneficia, malitiam eorum nostra bonitate superamus, et mollimus duritiam, iratumque animum ad mollitiem et benevolentiam flectimus; atque ita congregamus carbones super capita eorum, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis ; ut quomodo de altari a Seraphim carbo sublatus, Prophetae labia purgavit ; ita et inimicorum nostrorum peccata purgentur, et vincamus in bono malum , et benedicamus maledicentibus: et imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos . Igitur et tu, quia paucos non habes filios, plurimos fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula . Pulchre dixit de iniquo; omnes enim divitiae de iniquitate descendunt, et nisi alter perdiderit, alter non potest invenire. Unde et illa vulgata sententia mihi videtur esse verissima. Dives autem iniquus, aut iniqui haeres. Quod cum legis doctor audisset, et ferre non posset, quia habebat divitias multas, conversus Dominus ad discipulos, ait: Quam difficile, qui divites sunt, intrare possunt in regna coelorum . Non dixit, impossibile; sed difficile: licet exemplum posuerit impossibilitatis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Hoc autem non tam difficile est, quam impossibile. Nunquam enim fieri potest, ut camelus transeat per foramen acus. Nunquam igitur dives intrare poterit in regna coelorum. Sed camelus tortuosus, et curvus est, et gravi sarcina praegravatur. Et nos ergo, quando pravas ingredimur semitas, et rectam Domini viam dimittimus, et oneramur mundi divitiis, sive pondere delictorum, regnum Dei ingredi non valemus. Quod si deponamus gravissimam sarcinam, et assumamus nobis pennas columbae, volabimus, et requiescemus, et dicetur nobis: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri . Dorsum nostrum, quod prius informe erat, et gravi sarcina premebatur, habeat nitorem auri, quod interpretatur in sensu, et alas deargentatas, quae intelliguntur eloquia Scripturarum, et regnum Dei intrare poterimus. Dicunt Apostoli se omnia, quae sua fuerant dimisisse, et mercedem pro hac virtute audacter exposcunt. Quibus respondit Dominus: Omnis, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit . O quanta beatitudo, pro parvis magna recipere, aeterna pro brevibus, pro morituris semper viventia, et habere Dominum debitorem. Si qua autem vidua habet liberos, et maxime si nobilis familiae est, egentes filios non dimittat, sed ex aequalitate eos amet, et ut meminerit primum animae suae, et ipsam putet esse de filiis, et partiatur potius cum liberis, quam omnia filiis derelinquat; imo Christum liberorum suorum faciat cohaeredem. Respondebis, difficile est, durum est, et contra naturam. Sed Dominum audies tibi respondentem: Qui potest capere, capiat . Et si vis esse perfecta, non tibi iugum necessitatis imponit, sed potestati tuae liberum concedit arbitrium. Vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoli, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem, nudam, solamque crucem, nuda sequaris et sola. Non vis esse perfecta, sed secundum vis tenere gradum virtutis, dimitte omnia quaecumque habes, da filiis, da propinquis. Nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dummodo illam scias tibi iure praelatam, quae elegerit prima. Dices, hoc Apostolorum est, et virorum: mulierem autem nobilem non posse omnia vendere, quae multis adiumentis huius vitae indigeat. Audi igitur Apostolum commonentem: Non ut aliis refrigerium, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate, vestra abundantia, illorum sustentet inopiam; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum . Unde inquit Dominus: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti . Quid si Scythiae frigora sint, et Alpinae nives, quae non duabus, et tribus tunicis, sed vix pecudum pellibus repelluntur? Quidquid ergo corpori nostro sufficere potest, et humanae succurrere imbecillitati, quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica; et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei victus appellatur. Unde praeceptum est: Non cogitetis de crastino , hoc est de futuro tempore. Et Apostolus, Habentes, inquit, victum, et vestitum, his contenti simus . Si plus habes, quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris. Ananias et Sapphira Apostoli meruere sententiam, quia sua timide reservarunt . Ergone, inquies, puniendus est, qui sua non dederit? Minime. Ideo puniti sunt, quia mentiri voluerunt Spiritui Sancto, et reservantes necessaria victui suo, quasi perfecte saeculo renuntiantes, vanam gloriam sectabantur. Alioqui licet libere vel dare, vel non dare. Quanquam ei, qui cupiat esse perfectus, praesens paupertas futuris divitiis compensanda sit. Quomodo autem vidua vivere debeat, brevi sermone comprehendit Apostolus, dicens: Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est ; et nos in duobus libellis , quos ad Furiam, et Salvinam scripsimus, plenius dictum putamus.