monumenta.ch > Hieronymus > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a, 0
PRAEFATIO. Ignota vultu, fidei mihi ardore notissima es. Et de extremis Galliae finibus in Bethleemitico rure latitantem, ad respondendum provocas, de sanctarum quaestiunculis Scripturarum, per hominem Dei, filium meum Apodemium, Commonitoriolum dirigens; quasi vero non habeas, in tua provincia disertos viros, et in Lege Dei perfectos: nisi forte experimentum magis nostri, quam doctrinam flagitas, et vis scire, quid de his quae ab aliis audisti, nos quoque sentiamus. Maiores tui Patera, atque Delphidius, quorum alter antequam ego nascerer, Rhetoricam Romae docuit: alter me iam adolescentulo omnes Gallias prosa versuque, suo illustravit ingenio, iam dormientes et taciti me iure reprehendunt, quod audeam ad stirpem generis sui quippiam mussitare: licet concedens eis eloquentiae magnitudinem, et doctrinam saecularium litterarum, merito subtraham scientiam Legis Dei, quam nemo accipere potest, nisi ei data fuerit a Patre luminum , qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum , et stat medius credentium, qui in nomine eius fuerint congregati . Unde libere profiteor (nec dictum superbe pertimesco) me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae verbis, quam Deus destructurus est; sed in verbis fidei, spiritualibus spiritualia comparantem : ut abyssus veteris Testamenti invocet abyssum Evangelicam , in voce cataractarum, id est, Prophetarum et Apostolorum suorum, et veritas Domini perveniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israel imbrem pluerent; sed ut rigarent arva gentilium, et torrentem spinarum, ac mare mortuum dulcorarent. Ora igitur, ut verus Elisaeus steriles in me et mortuas aquas vivificet, et Apostolorum sale, quibus dixerat Vos estis sal terrae , meum olusculum condiat, quia omne sacrificium quod absque sale est, Domino non offertur . Nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam vidit Iesus quasi fulgur cadentem de coelo : sed potius eum respice, qui non habet decorem nec speciem: homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem ; et quidquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis; sed eius fide, qui pollicitus est: Aperi os tuum, et ego implebo illud .