monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 12
Volens ad alias quaestiunculas respondere, et vel mea, vel aliena dictare extemplo, a fratre Sisinnio admonitus sum, ut et ad vos et ad caeteros sanctos fratres qui nos amare dignantur litteras scriberem. Cohibebo igitur gradum, et si vita comes fuerit, futuro me operi reservabo, ut et vobis per partes paream, et fructum ac senile corpusculum onus possit ferre moderatum. Illud autem breviter in fine commoneo, hoc quod in Latinis codicibus legitur: Omnes quidem resurgemus, non omnes autem immutabimur, in Graecis voluminibus non haberi: sed vel, Omnes dormiemus, non autem omnes immutabimur; vel, Non omnes dormiemus, omnes immutabimur; quorum quis sensus sit, supra diximus.