monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 10
Sunt qui hunc locum ita edisserant. Vivi appellantur, qui nunquam peccato mortui sunt, qui autem peccaverunt, et in eo quod peccaverunt, mortui sunt: et postea conversi ad poenitentiam, purgant antiqua delicta, mortui appellantur, quia peccaverunt: in Christo autem mortui, quia plena ad Deum mente conversi sunt. Porro qui vivunt, et habent testimonium fidei, et necdum receperunt promissionem Dei, qui et de aliis melius quiddam cogitavit, ut non absque his, qui iusti sunt coronentur, in eo habent beatitudinem, quod fruuntur bono conscientiae, et vivunt, et relicti sunt in adventu Domini Salvatoris. Sed quia clemens est Deus, et vult salvare etiam eos qui dormierunt, et in Christo mortui sunt, non praevenient illos, neque soli rapientur in nubibus: sed iuxta exemplum Evangelicae parabolae , unum denarium, unamque mercedem, et undecimae horae operarii, et primae, qui in vineam missi sunt, salutis pretium accipient. Nec hoc alicui videatur iniustum, ut dispar labor unum praemium consequatur. Magna quippe diversitas est eorum, qui post vulnera sunt sanati, et eorum, qui nunquam viderunt mortis terrorem. De his puto dictum: Quis est homo, qui vivat, et non videat mortem? redimet de morte animam suam . Neque enim, ut quidam putant, quis pro eo quod est nullus, accipitur: sed quasi dixerit, quis putas, iuxta illud, quod scriptum est: Quis sapiens, et intelliget haec? . Et in alio loco: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? . Et iterum: Quis cognovit sensum Domini? . Residui ergo erunt de credentibus pauci, qui adventum Domini videant, secundum id quod Deus Verbum est, nequaquam in vilitate carnis, sed in gloria triumphantis. Et considerandum quomodo primum dormientes appellaverit: deinde in Christo mortuos, quos viventes praevenire non poterunt. Qui enim non custodierit hoc, quod scriptum est: Ne dederis somnum oculis tuis, neque palpebris tuis dormitationem; ut salvus fias, sicut caprea de vinculis, et sicut avis de laqueis , dormiet, et culpabili sopore torpescet: cumque dormierit, transibit in mortem. Sicut enim movetur qui vigilat, sic qui dormit iacet immotus, et mortis torpet similitudine. Quod autem dormitionem sequatur mors, et prima ad Corinthios Epistula docere nos poterit; in qua ita scriptum est: Nunc autem Christus surrexit ex mortuis, primitiae dormientium: quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum : Et post paululum: Non omnes dormiemus, sed omnes immutabimur in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur . Cum ergo haec de dormitione dicantur, et morte, et illud legamus in Apostolo, Surge qui dormis, et exurge de mortuis, et illuminabit te Christus , iuremus Domino, et votum faciamus Deo Iacob, unusquisque dicens in corde suo: Si ascendum super stratum meum, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino: haud dubium quin in anima sua, tabernaculum Deo Iacob ; ut Deus in illo aeterna sede requiescat. Sequitur: Quia ipse Dominus in iussu; et reliqua. Descendet enim missus a Patre, non diversitate virtutis, sed dispensatione iudicis; et descendet ad eos, qui deorsum sunt, Verbum Dei et sapientia, et veritas, atque iustitia. Et quanquam mortui sint, ad quos dignatur descendere: non tamen sunt ab eo alieni. Mortui enim vocantur in Christo. Qui autem vivunt, hoc habent privilegium, quod eliguntur e pluribus. Attamen utrumque agmen, et mortuorum in Christo, et viventium, rapientur pariter in nubibus obviam Christo, ut non eum exspectent, donec ad terrena descendat, sed praesentia illius, et contubernio in sublimibus perfruantur. Quantaque clementia Christi, ut pro salute nostra non solum caro factus sit, sed ad mortuos usque descenderit, et in ipsa morte habeat signa viventium. Aqua enim et sanguis de latere eius egressa sunt . Descendit igitur sermo divinus voce Archangeli praecedente, et praeparante sibi viam in his, qui eius possunt ferre praesentiam. Quod ut queamus intelligere, primi adventus mysteria cognoscamus. Scriptum est de Ioanne, qui praecursor eius fuit, quod in eremo dixerit: Ego vox clamantis in deserto, et reliqua. Quid clamavit vox in deserto? Parate viam Domini, rectas facite semitas eius . Ob quod praemium quamve mercedem? Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt prava in directa; et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei . Hoc autem ideo quia Verbum caro factum, et habitavit in nobis . Nunc autem nequaquam vox Prophetae in deserto erit: sed vox Archangeli parantis vias, non in carnis humilitate venienti, sed ei, qui est apud Patrem Verbum Deus. Et tunc quidem egrediebantur in desertum, ut audirent assumpti hominis praecursorem, et viderent arundinem vento agitatam , de qua factae sunt tibiae, et vocalis calamus, qui in ore puerorum dulci sonat modulamine, canentium in plateis atque dicentium: Cantavimus vobis, et non saltastis . Nunc autem in voce Archangeli praecedentis Dominum descendentem de coelis, et in clarissima tuba, unusquisque credentium, vel ad praelium, vel ad sacerdotalia ministeria provocatur. Legimus in Numerorum libro , sacratas Deo tubas, quae ante ostium personent. Sin autem magna est vox Angeli, et tubae Archangeli, quanto maior erit tubae Dei, quae parat vias primum dormientium, et mortuorum in Christo; deinde eorum, qui vivunt, et residui sunt, et sermonis Dei praestolantur adventum? Forsitan simplicis tubae clangor dormientibus et mortuis in Christo necessarius est: vox autem Archangeli et tubae Dei, his qui vivunt, et in praesentia Dei reservantur. Videamus quid possit intelligi, et id quod sequitur: Simul cum illis rapiemur. Quo verbo ostendi puto, subitum ad meliora transcensum: et idcirco raptum se voluisse dicere, ut velocitas transeuntis, sensum cogitantis excederet. Quod et in alio loco eiudem verbi proprietate signavit: 'Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum istiusmodi usque ad tertium coelum. Et scio huiusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui.' Alii enim proficientes et (ut ita dicam) gradientes ad maiora crescebant, donec fierint iuxta id quod scriptum est Magni valde nimis: et quosdam in coelum assumptos legimus. Paulus autem vas electionis in tertium coelum raptus ascendit: et idcirco audivit verba ineffabilia. Quomodo autem hi, qui rapiuntur in nubibus, rapiantur obviam Christo, diligentius contemplandum est. Scimus nubes Prophetas, quibus praecepit Deus ne pluerent super Israel imbrem, quando impleverunt mensuram patrum suorum, et facta est Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam . Et quia Deus posuit in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas : non solum Prophetae, sed et Apostoli nubes intelligendi sunt. Si quis igitur rapitur ad Christum, ascendit super nubes Legis, et Evangelii, super Prophetas, et Apostolos: et assumptis alis columbae, eorumque doctrina ad excelsa sublatus, occurrit, non deorsum sed in aere, et spirituali intelligentia Scripturarum. Occurrens autem in spiritualibus, terrena dimittens, sive ille sit dormiens, sive in Christo mortuus, sive vivens, et in illius praesentiam reservatus semper cum illo erit et perfruetur Verbo Dei, et sapientia, veritate atque iustitia.