monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 8
Quaeritis quomodo intelligendum sit illud, quod in prima ad Thessalonicenses Epistula scribitur: Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini: quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos, qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus . Super quo quamvis superior Acacii disputatio plenius ventilarit, tamen dicendum est quid videatur aliis, Theodoro videlicet, Apollinario, et Diodoro, qui unam sequuntur sententiam: quorum Diodorus haec scripsit. 'Residuos atque viventes, Paulus Apostolus vocat; non quo velit intelligi et se et alios resurrectionis tempore in corpore reperiendos: sed nos dixit, pro eo quod est, iustos; de quorum et ego sum numero. Ipsi enim rapientur obviam Christo, et non peccatores. Viventes autem, non iuxta tropologiam, sanctos accipimus, qui peccato non mortui sunt, sed omnes, quos in corpore adveniens Christus invenerit. Quodque sequitur: Non praeveniemus eos, qui dormierunt, nequaquam ad peccatores referre debemus: neque enim peccatores cum iustis rapientur obviam Christo sed ii, quos mors dissolverit. Verum quid ista perquiro, et Apostolicis dictis calumniam facio, cum ipse manifestissime scribat: qui residui sumus in adventu Domini? Qui sint autem residui, verbis discimus Salvatoris: Sicut in diebus Noe ducebant uxores, et nubebant; et repente venit diluvium, et tulit omnes: sic erit adventus Filii hominis . Quibus sermonibus approbatur, in fine mundi multos vivos, et adhuc in corporibus reperiendos. Sequitur: In iussu, et in voce Archangeli, et mortui resurgent primi. Et hoc rursum Salvator loquitur in Evangelio: Media autem nocte sponsus venit ; qui utique viventes in corpore deprehendet, quando duo erunt in lectulo uno: unus assumetur, et alius relinquetur: et duae molentes, una assumetur, et alia relinquetur . Quibus dictis ostenditur, medio noctis, securis omnibus, consummationem mundi ese venturam.'