monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10 > csg213.55 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 7
Transeamus ad secundam lectionem, quae ita fertur in plerisque codicibus. Non quidem omnes dormiemus, omnes autem immutabimur. Ex qua nonnulli asserunt multos vivos in corporibus reperiendos; et si non dormiant omnes, non omnes esse morituros; si autem non moriantur omnes, non omnes resurrecturos. Resurgere enim proprie dicitur, qui prius moriendo cecidit. Unde et Paulum volunt scribere in prima ad Thessalonicenses Epistula: Nos qui vivimus, qui residui erimus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in iussu, et voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui in Christo resurgent primum : deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erimus . Et ex his dictis probare conantur, Apostolum Paulum, et qui cum eo scribebant Epistulam, putasse se non esse morituros, sed reperiendos in die consummationis in corpore. Quod si verum est, erravit Paulus, et humana aestimatione deceptus est, ut arbitraretur se inveniendum in corpore: quod falsum esse, rerum exitus approbavit. Hoc intellexerant et ipsi Thessalonicenses, sacramenta sermonis mystici nescientes, et coniecturis variis fluctuabant, dicebantque: Si Paulus inveniendus in corpore est, proximus est dies iudicii. Unde corrigit eos, secundam Epistulam scribens: Rogamus vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostri congregationem in ipsum, ut non cito moveamini mente, nec terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistulam, tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini: ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur super omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non meministis quod cum apud vos essem adhuc, haec dicebam vobis? . Quibus dictis hoc agit, ut eos revocet ab errore, ne putent diem appropinquare iudicii, et id quod scripserat: Nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt, aliter intelligant, quam intelligi voluit ipse qui scripsit. Neque enim fieri potest, ut qui ad Timotheum scripserat: Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat , putaret se in carne perpetuum, et nunquam esse moriturum; et de vita terrena statim ad regna coelestia transiturum: praesertim cum ad Romanos scribens, eadem dixerit, Quis me liberabit de corpore mortis huius? . Et ad Corinthios, Habitantes in corpore, peregrinamur a Domino. Magis autem volumus exire de corpore, et esse cum Domino . Qui haec dicebat, noverat utique se esse moriturum. Melius est igitur spiritualiter sentire quod scriptum est, dormitionem in praesenti loco, non mortem accipere, per quam anima a corpore separatur; sed peccatum post fidem et offensam Dei, dormitionemque post baptismum, de qua et ad Corinthios loquebatur: Et ideo inter vos multi infirmi sunt, et dormiunt plurimi . Et in alio loco: Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt : qui cum mortui sint, non sunt perpetua morte perituri: quia non in mortali crimine continentur, sed levi modicoque peccato. Quod et alius sanctus vitare cupiens, loquebatur: Ne forte obdormiam in morte . Est enim somnus peccati, qui ducit ad mortem, et est alia delicti dormitio, quae morte non stringitur. Qui ergo vixerit ea vita, quae dicit, Ego sum vita (etenim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo et nunquam ab ea fuerit separatus, nec ad mortem usque peccaverit, iste de viventibus, et semper viventibus esse dicitur; de quibus et Salvator in Evangelio Ioannis mystico sermone testatur: Qui credit in me, non morietur. Et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum . Unde et Apostolus, Domini sui calcans vestigia, ea docuit discipulos, quae didicit a magistro. Omnes itaque non dormiemus. Qui enim omni custodia servat cor suum, et ad Christi praecepta vigilat, mandatique eius memor est, dicentis: Vigilate, quia nescitis qua hora fur veniat , Et in alio loco: Ne dederis somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem , ut salvus fias: quasi caprea de vinculis, et quasi avis de laqueis, iste non dormiet. Cum igitur quidam non dormiant, qui semper in Christo vivunt, et vigilant, sequitur ut nequaquam omnes dormiant, et e contrario omnes immutentur; non immutatione gloriae, quae proprie debetur Sanctis, sed ea immutatione, qua corruptivum hoc incorruptivum efficitur; ut vel poenas vel praemia recipiat sempiterna. Quod et si dormierit aliquis in Christo, et negligentiae somno obdormierit, debet audire quod scriptum est. Numquid qui dormit, non resurget? Qui vero non dormit, sed vigilat, et semper vivit in Christo, de vita ad vitam transiet, sive rapietur in nubibus, ut semper cum Domino sit. De istiusmodi dormientibus Lazarus erat, de quo Dominus ait, Lazarus amicus noster dormit. Et de hoc dormiente dicebat ad Martham, Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum . Qui enim tota mente in Christo confidit, etiamsi, ut homo lapsus, mortuus fuerit in peccato, fide sua vivit in perpetuum. Alioqui mors ista communis, et credentibus et non credentibus debetur aequaliter; et omnes pariter resurrecturi sunt, alii in confusionem aeternam, alii ex eo quod credunt, in sempiternam vitam. Et sic stare potest, ut qui credit in Christo, non moriatur; et etiamsi mortuus fuerit, vivat in perpetuum. Quod iuxta corporalem mortem, excepto Euoch, et Elia , nulli contigisse perspicuum est. Qui autem fidei magnitudine semper vivunt in Christo, non dormient, neque morientur: sed imitatores erunt vitae Apostolicae, qui absque ulla culpa vixerunt in lege iustitiae; et ad fidem Domini transeuntes, credentesque in eum, qui vita vocatur, et resurrectio, nunquam dormiere, nunquam mortui sunt. Anima enim, quae peccaverit, ipsa morietur , Sicut igitur anima, quae peccat, vivente corpore mortua est: et eadem die qua peccaverit, dormit in morte; dicente Ecclesiaste: Qui peccaverit, mortuus est ex tunc; sic anima quae Christi praecepta servaverit, etiamsi corpus mortuum fuerit, vivet in aeternum. Hoc autem sciendum, quod magis conveniat veritati, ita legere: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur: maxime quia sequitur, Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Si enim omnes sunt immutandi, iuxta alteram lectionem, quomodo postea dicitur, quasi praecipuum atque privatum, et proprie Apostolorum, et nos immutabimur? Quando autem dicit nos, sanctos quosque significat.