monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 6
Acacius Caesareae, quae prius turris Stratonis vocabatur, post Eusebium Pamphili Episcopus, in quarto συμμίκτων ζητημάτων libro proponens sibi hanc eamdem quaestionem, latius disputavit, et utrumque suscipiens, quod inter se videtur esse contrarium, post principium quod omisimus, sic locutus est: 'Dicamus primum de eo quod magis in plurimis codicibus invenitur: Ecce mysterium dico vobis: omnes quidem dormiemus; non omnes autem immutabimur. Mysterium dixit, ut attentos faceret auditores, de resurrectione plenius disserturus. Dormitio autem mortem istam, quae communis est omnium, significat: unde rectissime posuit, quod omnes dormiamus, id est, moriamur, sicut supra dixit: Quomodo in Adam omnes moriuntur sic et in Christo omnes vivificabuntur. Cum ergo omnes morituri sint, audite sacramenta quae dico: Omnes quidem moriemur ; sed non omnes immutabimur. Canet enim tuba, haud dubium quin Angelus septimus; et mortui resurgent incorrupti. Si autem incorrupti erunt mortui, quomodo non immutabuntur, cum incorruptio ipsa mutatio sit? Sed hic commutatio, qua Paulus mutandus et sancti sunt, glorificatio intelligitur. Incorruptio autem idcirco communis est omnium, quia in eo miserabiliores erunt peccatores, ut ad tormenta perpetui sint, et non mortali et corruptibili corpore dissolvantur. Legimus in eadem epistula, Apostolo disserente, sacratam diversitatem resurrectionis, non in natura corporum, sed in varietate gloriae: dum alii resurgunt ad poenas perpetuas, alii ad gloriam sempiternam. Alia enim caro volatilium, alia piscium, alia iumentorum, et corpora coelestia, et corpora terrestria. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum . Cui sententiae magis acquiescit Ecclesia, ut omnes communi morte moriamur, et non omnes mutemur in gloriam, iuxta illud, quod Daniel scribit: Multi dormientes in terrae pulvere, resurgent; alii in gloriam aeternam, alii in confusionem, et opprobrium sempiternum . Qui enim resurgent in opprobrium et confusionem sempiternam, non resurgent in aeternam gloriam, in quam Paulus, et qui cum eo sunt, mutabuntur. Quae cum ita se habeant, et sic intellecta sint a nobis, eorum tantum commutationem suscipere, qui resurgent in gloriam: peccatorum autem et infidelium, qui mortui appellantur, et resurgent incorrupti, nequaquam commutationem, sed poenas perpetuas esse dicendas.'