monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 5
Didymus non pedibus, sed verbis in Origenis transiens sententiam, contraria via graditur. Ecce mysterium vobis loquor: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Quod ita disseruit: 'Si non indigeret resurrectio interprete, nec obscuritatem haberet in sensibus, nunquam Paulus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem dormiemus, id est, moriemur non omnes autem, sed soli sancti immutabimur. Scio quod in nonnullis codicibus scriptum sit: Non quidem omnes dormiemus, omnes autem immutabimur. Sed considerandum, an ei quod praemissum est, omnes immutabimur, possit convenire quod sequitur: Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Si enim omnes immutabuntur, et hoc commune cum caeteris est, superfluum fuit dicere, et nos immutabimur. Quamobrem ita legendum est. Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Si enim in Adam omnes moriuntur, et in morte dormitio est; omnes ergo dormiemus sive moriemur. Dormit autem iuxta idioma Scripturarum, qui mortuus est spe resurrectionis futurae. Omnisque qui dormit, utique expergiscitur: si tamen non subita vis mortis eum oppresserit, et mors somno fuerit copulata. Cumque omnes ita dormierint lege naturae, soli sancti et corpore et anima in melius mutabuntur: ita ut incorruptio omnium resurgentium sit; gloria autem atque mutatio proprie Sanctorum.' Quodque sequitur iuxta Graecos, ἐν ἀτόμω, ἐν ῥιπῇ, sive ἐν ῥοπῇ ὀφθαλμοῦ (utrumque enim legitur) et nostri interpretati sunt, in momento et in ictu, sive, in motu oculi: idem Didymus ita explanavit: 'Iuncta simul omnium resurrectione, rapientur obviam Christo: sed hi quos mors dissolverit, quae praesens sermo significat. Quando enim dicit, in puncto temporis, et in motu oculi, atque momento, futuram omnium resurrectionem, cunctam primae et secundae resurrectionis excludit fabulam; ut alii primi, alii novissimi resurrecturi esse credantur. Atomus autem punctum temporis est, quod secari, et dividi non potest. Unde et Epicurus ex suis atomis mundum struit, et universa conformat. Ictusque oculi sive motus, qui Graece dicitur ῥοπὴ, tanta velocitate transcurrit, ut pene sensum videntis effugiat. Verum quia in plerisque codicibus pro ῥοπὴ, id est, ictu, vel motu, ῥιπὴ legitur, hoc sentire debemus, quod quomodo levis pluma, vel stipula, aut tenue siccumque folium vento flatuque raptatur, et de terra ad sublime transfertur; sic ad ictum oculi, et ad nutum Dei, omnium mortuorum corpora movebuntur parata ad adventum iudicis. Quodque iungit et dicit: In novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem; et mortale hoc induere immortalitatem, duplicem habet intelligentiam, ut clangor tubae, aut vocis indicet magnitudinem, iuxta illud quod scriptum, est: Sicut tuba exalta vocem tuam ; aut apertam omnium resurrectionem, iuxta illud quod in Evangelio legimus: Tu autem quando facis eleemosynam, noli tuba canere ante te , hoc est, abscondite fac misericordiam, et in secreto, ne videaris de alterius miseria gloriari. Quaerimus autem cur ad novissimam tubam mortuos scripserit resurrecturos. Quando enim novissima dicitur, utique aliae praecesserunt. In Apocalypsi Ioannis, septem describuntur Angeli cum tubis, et unoquoque clangente, primo videlicet, secundo et tertio, quarto et quinto et sexto, quid per singulos actum sit, indicatur . Novissimo autem, id est, septimo, claro tubae strepitu personante, mortui suscitantur: corpora quae prius habuerant corruptibilia, incorrupta recipientes. Unde post novissimam tubam exponit Apostolus quid sequatur: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, nos autem immutabimur. Quando dicit, nos, alium se, et eos, qui secum sunt, praeter mortuos esse significat. Ad quod intelligendum, sunt qui dicant mortuos, qui resurgant incorrupti, esse corpora mortuorum; eos autem qui dicantur esse mutandi, animas debere accipi, quando in maiorem gloriam fuerint commutatae; et pervenerint in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Alii vero asserunt, mortuos deberi intelligi peccatores, qui resurgent incorrupti, ut possint aeterna sustinere supplicia: eos autem qui commutantur, esse sanctos, qui de virtute in virtutem, et de gloria transferuntur in gloriam. Unde et ad incorruptionem mortuorum intulit: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem. Ad id autem quod dixerat: nos immutabimur, illud adiunxit: et mortale hoc induet immortalitatem. Aliud est enim immortalitas, aliud incorruptio; sicut aliud mortale, et aliud corruptivum. Quidquid autem mortale est, et corruptivum est; sed non quod corruptivum, statim et mortale. Corruptiva quippe sunt corpora, quae carent anima, et tamen non sunt mortalia; quia nunquam habuere vitam, quae proprie animantium est. Unde signanter Apostolus, corruptioni incorruptionem, mortalitati immortalitatem resurrectionis futuram tempore copulavit.'