monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 119, 2
Quaeritis quo sensu dictum sit, et quomodo in prima ad Corinthios epistula Pauli Apostoli sit legendum: Omnes quidem dormiemus, non autem omnes immutabimur . An iuxta quaedam exemplaria. Non omnes dormiemus, omnes autem immutabimur: utrumque enim in Graecis codicibus invenitur. Super quo Theodorus Heracleotes, quae urbs olim Perinthus vocabatur, in commentariolis Apostoli sic locutus est: Omnes quidem non dormiemus, omnes autem immutabimur. 'Enoch enim et Elias, mortis necessitate superata, ita ut erant in corporibus, de terrena conversatione ad coelestia regna translati sunt . Unde et Sancti qui die consummationis atque iudicii in corporibus reperiendi sunt, cum aliis Sanctis, qui ex mortuis resurrecturi sunt, rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et non gustabunt mortem: eruntque semper cum Domino, gravissima mortis necessitate calcata. Unde ait Apostolus: Omnes quidem non dormiemus, omnes autem immutabimur. Qui enim ex mortuis resurrexerint, et in nubibus viventes rapti fuerint, transibunt ad incorruptionem, et a mortalitate in immortalitatem mutabuntur; non in tempore, non saltem in brevi spatio: sed in atomo et in puncto temporis, atque momento, quo palpebra oculi moveri potest in novissima tuba. Tanta enim fiet celeritate resurrectio mortuorum, ut vivi, quos in corporibus suis, consummationis tempus invenerit, mortuos de inferis resurgentes, praevenire non valeant. Quod manifeste Paulus edisserens, ait: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile istud induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem , ut possit in utramque partem, vel in poenis, vel in coelorum regno manere perpetuo.'