monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 118, 5
Nec est, quod excuses nobilitatem et divitiarum pondera. Respice sanctum virum Pammachium, et ferventissimae fidei Paulinum Presbyterum, qui non solum divitias, sed seipsos Domino obtulerunt. Qui contra diaboli tergiversationem, nequaquam pellem pro pelle, sed carnes, et ossa, et animas suas Domino consecrarunt. Qui te et exemplo, et eloquio, id est, et opere, et lingua possunt ad maiora perducere. Nobilis es, et illi, sed in Christo nobiliores. Dives et honoratus, et illi, imo ex divitibus et honoratis pauperes et inglorii: et idcirco ditiores, et magis inclyti, quia pro Christo pauperes et inhonorati. Et tu quidem benefacis, quod Sanctorum diceris usibus ministrare, fovere Monachos, Ecclesiis offerre quam plurima. Sed haec rudimenta sunt militiae tuae. Contemnis aurum, contempserunt et mundi Philosophi. E quibus unus, ut caeteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: Abite dicens in profundum malae cupiditates, ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Philosophus gloriae animal, et popularis aurae vile mancipium, totam simul sarcinam deposuit; et tu te putas in virtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras? Teipsum vult Dominus hostiam vivam, placentem Deo. Te, inquam, non tua. Et ideo variis tentationibus commonet, quia multis plagis et doloribus eruditur Israel. Et quem diligit Dominus, corripit. Flagellat autem omnem filium, quem recipit . Paupercula vidua duo aera minuta misit in gazophylacium. Et quia totum obtulit quod habebat, omnes dicitur in oblatione munerum Dei superasse locupletes ; quae non pondere sui, sed offerentium voluntate pensantur. Ut multis erogaveris censum tuum, et quidam tua gaudeant liberalitate, tamen multo plures sunt, quibus nihil dedisti. Neque enim Darii opes, et Croesi divitiae valent explere pauperes mundi. Quod si teipsum Domino dederis, et Apostolica virtute perfectus, sequi coeperis Salvatorem, tunc intelliges ubi fueris, et in exercitu Christi, quam extremum tenueris locum. Non planxisti filias mortuas, et paternae in genis lacrymae Christi timore siccatae sunt. Quanto maior Abraham, qui unicum filium voluntate iugulavit , et quem haeredem mundi futurum audierat, non desperat etiam post mortem esse victurum. Iephte obtulit virginem filiam , et idcirco in enumeratione Sanctorum ab Apostolo ponitur. Nolo tantum ea offeras Domino, quae potest fur rapere, hostis invadere, proscriptio tollere: quae et accedere possunt, et recedere, et instar undarum ac fluctuum a succedentibus sibi dominis occupantur: atque, ut uno cuncta sermone comprehendam, quae velis, nolis, in morte dimissurus es. Illud offer, quod tibi nullus hostis possit auferre, nullus eripere tyrannus: quod tecum pergat ad inferos, imo ad regna coelorum, et ad paradisi delicias. Exstruis monasteria, et multus a te per insulas Dalmatiae sanctorum numerus sustentatur. Sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos viveres. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus . Apostoli gloriantur, quod omnia dimiserint, et secuti sint Salvatorem : et certe praeter retia, et navem nihil legimus eos dimisisse, et tamen testimonio futuri iudicis coronantur. QUIA SE OFFERENTES, totum dimiserant quod habebant.