monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 118, 3
Dives quondam dominus, et ditior pater, subito orbus et nudus est. Cumque in omnibus his quae contigerant ei, non peccasset coram Domino, nec quidquam locutus esset insipiens: exultans Dominus in victoria famuli sui, et illius patientiam suum ducens triumphum, dixit ad diabolum: Animadvertisti famulum meum Iob: quia non est quisquam ei similis super terram? Homo innocens, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, et adhuc perseverans in innocentia . Pulchre addidit: Et adhuc perseverans in innocentia; quia difficile est pressam malis innocentiam, non dolere: et hoc ipso fide non periclitari, quod se videat iniuste sustinere quod patitur. Ad quae respondens diabolus Domino, ait: Corium pro corio, et omnia, quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa, et carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi . Callidissimus adversarius et inveteratus dierum malorum, novit alia esse quae extrinsecus sint, et Philosophis quoque mundi ἀδιάφορα, hoc est, indifferentia nominentur, in eorumque amissione atque contemptu perfectam non esse virtutem: alia quae intrinsecus et desiderata cogant dolere perdentem. Unde audacter Dei renuit praedicationi , et dicit nequaquam eum debere laudari, qui nihil de se, sed totum extra se dederit, qui pro corio suo coria obtulerit filiorum, et deposuerit marsupium, ut fruatur corporis sanitate. Unde intelligat prudentia tua usque ad hunc terminum pervenisse tentationes tuas, et dedisse te corium pro corio, pellem pro pelle, omniaque, quae habes paratum esse dare pro anima tua: necdum autem extentam in te manum Dei, nec tactas carnes, nec ossa confracta, ad quorum dolorem difficile est non ingemiscere; et in faciem Deo benedicere, pro eo quod est, maledicere. Unde et Nabutha in Regum libris dicitur benedixisse Deum, et regem, et idcirco lapidatur a populo . Sciens autem Dominus athletam suum, imo virum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine non posse superari: Ecce, inquit, trado illum tibi: tantum animam illius custodi . CARO VIRI SANCTI datur in diaboli potestatem, et animae sanitas reservatur: ne si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius qui statum mentis everterat.