monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 118, 2
Audio te in brevi tempore, duas virgunculas filias iunctis pene extulisse funeribus, et pudicissimam ac fidissimam coniugem tuam Faustinam, imo fidei calore germanam, in qua sola post amissos liberos acquiescebas, subita tibi dormitione subtractam: quasi si naufragus in littore latrones reperiat, et iuxta eloquia Prophetarum fugiens ursum, incidat in leonem: extendensque manum ad parietem, a colubro mordeatur. Consecuta rei familiaris damna, vastationem totius barbaro hoste provinciae, et in communi depopulatione privatas possessionum tuarum ruinas: abactos armentorum ac pecorum greges: vinctos occisosque servulos; et in unica filia, quam tibi tam crebrae orbitates fecerant cariorem, electum nobilissimum generum, ex quo ut omnia taceam, plus moeroris, quam gaudii suscepisti. Hic est catalogus tentationum tuarum, haec cum Iuliano tyrunculo Christi, pugna hostis antiqui. Quae si ad te respicias, grandia sunt; si ad bellatorem fortissimum, ludus et umbra certaminis. Beato Iob post malorum examina, uxor pessima reservata est, ut per eam disceret blasphemare. Tibi sublata est optima, ut miseriarum solatium perderes. Aliud est sustinere quam nolis, aliud desiderare quam diligas. Ille in tot mortibus filiorum domus suae ruinam unum habuit sepulcrum, et scissis vestibus, ut parentis monstraret affectum, procidens in terram adoravit, et dixit: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum . Tu, ut parcissime dicam, inter multorum officia propinquorum, et consolantes amicos, tuorum exequias prosecutus es. Perdidit ille simul omnes divitias, et succedentibus sibi malorum nuntiis ad singulas plagas feriebatur immobilis, complens in se illud de Sapiente praeconium. Si fractus illabatur orbis: Impavidum ferient ruinae . Tibi maior pars derelicta substantae, ut tantum tenteris, quantum ferre potes. Necdum enim ad eum pervenisti gradum, ut totis adversum te cuneis dimicetur.