monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 11
Tu quoque mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicare, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa seiungi. Habes filium, et filiam, et generum, imo et contubernalem filiae tuae. Quid quaeris aliena solatia, et ignes iam sopitos suscitas? Honestius est tibi saltem culpam filiae sustentare, quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius Monachus, pietatis viduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem quaeris, in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere ex filia. In vita ad te utrumque. Revertatur cum viro, quae sola exierat. Virum dixi, non maritum. Nenio calumnietur. Sexum significare volui, non coniugium. Aut si erubescit, et retractat, et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite; quamvis arctum sit, facilius matrem et fratrem capere potest, quam hominem alienum, cum quo certe in domo una, uno cubiculo, casta manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, et duo masculi. Si autem et tertius ille γηροβόσκος tuus habitare non vult, et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester hac filius, et sororem illi exhibebit et matrem. Alii vitricum et generum vocitent, ille nutricium appellet et fratrem.