monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 9
Fac igitur quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltem fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris dividere, ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes (reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere) vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae, dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes, lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas quale voluisti habere solatium, et aliqua ex parte publica carere infamia. Quanquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Ieremiam, nulla fullonum herba elui potest. Quando vis, ut te videat et invisat, adhibe arbitros, amicos, libertos , servulos. Bona conscientia nullius oculos fugit. Intret, intrepidus, securus exeat. Taciti oculi, et sermo silens, et totius corporis habitus vel, trepidationem interdum, vel securitatem loquuntur. Aperi quaeso aures tuas, et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidistis vestra vocabula, et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris, et ille tuus. Haec mater audit et frater: paratique sunt, et precantur vos sibi dividere; et privatam vestrae coniunctionis infamiam, laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii, quam filiae suae. Quod si nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit: Quid alienum servum obsides? quid ministrum Christi, famulum tibi facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in Ecclesia legit, in te aspiciunt universi: nisi quod pene licentia coniugali de tua infamia gloriaris. Nec iam secreto dedecore potes esse contenta. Procacitatem, libertatem vocas. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere .