monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 8
Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe positus, iactas in me oculos tuos? Fratris tui hoc mihi narraverunt lacrymae, et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit, et magis timens hoc quam arguens, dixerit. Sed mihi crede: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed torosulum et in sordibus delicatum qui ipse saeculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quidquid de publico necessarium est. Dispensator et dominus, et praeveniens officia servulorum, quem omnes rodant famuli: et quidquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est, et quantacumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur; doloremque suum solis, quod possunt, obtrectationibus consolantur. Ille parasitum, iste impostorem, hic haeredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant assidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines, et quodcumque domi fingitur, rumor in publicum fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque idipsum queratur et frater.